From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #267

Study this Passage

  
/ 603  
  

267. Quod angeli tantam sapientiam recipere possint. est quia aperta sunt interiora eorum, et sapientia sicut omnis perfectio crescit versus interiora, ita secundum aperitionem eorum. 1 Sunt tres gradus vitae, qui correspondent tribus caelis, apud unumquemvis angelum (videatur 29-40); illi, apud quos primus gradus apertus est, in caelo primo seu ultimo sunt illi, apud quos secundus gradus apertus est, in caelo secundo seu medio sunt illi autem apud quos tertius gradus apertus est, in caelo tertio seu intimo sunt: secundum hos gradus est sapientia angelorum in caelis inde sapientia angelorum intimi caeli immensum transcendit sapientiam angelorum medii caeli, et horum sapientia sapientiam angelorum ultimi caeli (videatur supra, 209, 210; et quales gradus sint, 38). Quod talia discrimina sint, est quia illa quae in superiori gradu sunt, singularia sunt, et quae in inferiori communia, et communia sunt continentia singularium se habent singularia ad communia sicut millia aut myriades ad unum, ita sapientia angelorum superioris caeli ad sapientiam angelorum inferioris caeli respective. Sed horum sapientia usque similiter transcendit sapientiam hominis, nam homo in corporeo et ejus sensualibus est, et sensualia corporea hominis sunt in infimo gradu. inde patet. qualis sapientia est illis qui ex sensualibus cogitant, hoc est, illis qui sensuales homines vocantur, quod nempe non sint in aliqua sapientia, sed solum in scientia. 2 Aliter vero illi homines, quorum cogitationes elevatae sunt supra sensualia, et magis quorum interiora aperta sunt usque in lucem caeli.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod quantum homo ab externis elevatur versus interiora, tantum in lucem, ita tantum in intelligentiam veniat (6183, 6313).

Quod actualis sit elevatio (7816, 10330).

Quod elevatio ab externis ad interiora sit sicut a nimbo in lucem (4598).

Quod exteriora remotiora sint a Divino apud hominem, quare obscura respective sunt (6451).

Et quoque inordinata respective (996, 3855).

Quod interiora sint perfectiora quia propiora Divino (5146, 5147).

Quod in interno millia et millia sint, quae in externo apparent ut commune unum (5707).

Quod inde cogitatio et perceptio quo interior eo clarior (5920).

2. [Swedenborg's footnote] Quod sensuale sit ultimum vitae hominis adhaerens et inhaerens corporeo ejus (5077, 5767, 9212, 9216, 9331, 9730). Quod is sensualis homo dicatur, qui omnia judicat et concludit ex sensibus corporis, et qui nihil credit nisi quod oculis videt et manibus tangit (5094, 7693).

Quod talis homo cogitet in externis et non interius in se (5089, 5094, 6564, 7693).

Quod interiora ejus clausa sint, ut ibi nihil veri spiritualis videat (6564, 6844, 6845).

Verbo, qui in crasso lumine naturali est, et sic nihil percipit quod e luce caeli (6201, 6310, 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845).

Quod interius sit contra illa quae caeli et ecclesiae sunt (6201, 6316, 6844, 6845, 6948, 6949).

Quod tales fiant eruditi qui se confirmaverunt contra vera ecclesiae (6316).

Quod sensuales homines astuti sint et malitiosi prae reliquis (7693, 10236).

Quod ratiocinentur acriter et solerter, sed ex memoria corporea, in qua ponunt omnem intelligentiam (195, 196, 5700, 10236).

Sed quod ex fallaciis sensuum (5084, 6948, 6949, 7693).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9331

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9331. ‘Et mittam crabronem ante te’: quod significet formidinem illorum qui in falsis mali, constat ex significatione ‘crabronum’ quod sint falsa pungentia et 1 necantia, et inde formidinem incutientia; terror praedicatur de illis qui in malis, et formido de illis qui in falsis; de terrore illorum, videatur supra n. 9327; quod ‘crabrones’ formidinem illorum qui in falsis 2 significent, est quia alati sunt et praediti aculeis 3 quibus punctiones 4 venenatas inferunt; animalia enim tam majora quam minora significant talia quae sunt affectionum, ‘seu’ quae se referunt ad voluntatem, aut significant talia quae sunt cogitationum, seu quae se referunt ad intellectum; nam omnia quaecumque in homine sunt, se referunt 5 vel ad ejus voluntatem vel ad ejus intellectum; quae non ad alterutrum se referunt 6 7 non sunt in homine, ita non sunt hominis; animalia gradientia et quoque reptilia significant affectiones in utroque sensu, ita bona vel mala, nam haec sunt affectionum, at vero animalia volantia et quoque insecta alata significant talia quae sunt cogitationum in utroque sensu, ita vera vel falsa, nam haec sunt cogitationum; quod animalia significent bona vel mala, videatur n. 9280, quod reptilia talia in sensuali externo, n. 746, 909, 994, 8 quo volatilia significent vera vel falsa, n. 40, 745, 776, 778, 866, 9 911, 988, 3219, 5149, 7441; inde insecta alata significant similia, sed in extremis hominis.

[2] Ast falsa, de quibus nunc 10 , sunt 11 plurium generum: sunt falsa quae non laedunt, sunt falsa quae leviter et 12 quae graviter laedunt, et quoque sunt quae necant; cognoscuntur cujus generis sunt ex malis ex quibus sunt; omne enim falsum quod laedit et quod necat trahit suum existere ex malo, nam falsum ex malo est malum apparens in forma; in altera vita etiam talia falsa cum repraesentantur in forma visibili, sistuntur sicut colluvies insectorum et volatilium immundorum, et terribilium aspectu secundum mali ex quo sunt 13 , speciem. Ex his patet unde est quod ‘crabrones’ significent formidinem illorum qui in falsis mali sunt; similiter in 14 Deuteronomio, Crabronem mittet Jehovah Deus tuus in illos, usque dum perierint residui et absconditi coram te, 7:20.

[3] In Verbo memorantur passim insecta varii generis, et ubivis significant falsa aut mala in extremis, seu in sensuali externo hominis quae sunt mala et falsa oriunda ex fallaciis sensuum ac ex voluptatibus et appetitibus variis in corpore, quae per lenocinia sua et per apparentias seducunt, ac faciunt ut rationale assentiat, et sic immergatur falsis ex malo; quod falsa illius generis significentur per ‘volatilia noxia’ Aegypti, videatur n. 7441, pariter per ‘locustas’ ibi 15 n. 7643, quod per ‘ranas’ Aegypti significentur ratiocinia ex falsis n. 7351, 7352, 7384, per ‘pediculos’ ibi mala ejusdem generis, n. 7419 et quod per ‘vermes’ falsa quae consumunt et cruciant, n. 8481.

[4] Talia quoque mala et falsa significantur 16 per insectorum variorum genera in sequentibus his locis:

apud Esaiam,

Fiet in die illo sibilabit Jehovah muscae quae in extremitate fluviorum Aegypti, et api quae in terra Aschuris; quae venient e quiescent omnes in fluvio desolationum, et in fissuris petrarum, et in omnibus virgultis, 7:18, 19;

agitur ibi de Adventu Domini, et de statu Ecclesiae tunc; ‘musca in extremitate fluviorum Aegypti’ est falsum in extremis, hoc est in sensuali externo hominis, n. 7441, ‘apis in terra Aschuris’ est falsum pervertens ratiocinia mentis, ‘Aschur’ enim est ratiocinatio, n. 1186 ‘fluvius desolationum’ est falsitas ubivis regnans, ‘fissurae petrarum’ sunt vera fidei in obscuro, quia 17 remota a luce caeli, n. 8581 fin. , ‘virgulta’ sunt vera nascentia 18 similia, n. 2682:

[5] apud Amos,

19 Percussi vos uredine et rubigine; plurimos hortes vestros et vineas vestras, et ficus vestras, et oleas vestras, comedit eruca 4:9:

apud Joelem,

Residuum erucae comedet locusta, et residuum locustae comedet melolontha, et residuum melolonthae comedet bruchus; expergiscimini, ebrii, et ejulate, omnes potantes vinum, propter mustum quod excisum est ex ore vestro, 1:4, 5:

apud eundem,

Plenae sunt areae frumento puro, exundant torcularia mustum et oleum; et compensabo vobis annos quos consumpsit locusta, 20 melolontha, et bruchus, et eruca, exercitus Meus magnus quem misi inter vos, 2:24, 25;

quod hic falsa et mala in extremis seu sensuali externo hominis Ecclesiae per insectorum illorum genera significentur, patet ex singulis ibi, nam agitur de perversione veri et boni Ecclesiae; quid ‘locusta’ et quid ‘bruchus’, videatur n. 7643; quod per ‘hortos, vineas, ficus, oleas, vinum, et mustum’, quae a talibus perdentur, significentur bona et vera Ecclesiae in communi 21 , saepius in explicationibus ostensum est:

[6] apud Davidem,

Prorepere fecit in terram eorum ranas, in conclavia 22 regum eorum; dixit ut veniret colluvies, pediculi in omni termino eorum, Ps. 105:30, 31; ibi de Aegypto; quid ‘ranae’ ibi, videatur n. 7351, 7352, 7384, et quid ‘pediculi’, n. 7419:

apud Moschen, Vineas plantabis et coles, sed vinum non bibes, neque congregabis, quia comedet illud vermis, Deut. 23 28:39;

‘vermis’ pro omni tali falso et malo in genere 24 :

[7] apud Esaiam,

Ne timete opprobrium hominis, et a calumniis eorum ne consternemini, quia sicut vestem comedet eos tinea, et sicut lanam comedet eos blatta, 51 [7, ] 8; ‘tinea’ pro falsis in extremis hominis, et ‘blatta’ pro malis ibi, nam ‘vestis quam comedet tinea’ significat vera inferiora seu exteriora quae sunt sensualis hominis, n. 2576, 5248, 6377, 6918, 9158, 9212, et ‘lana quam comedet 25 blatta’ significat bona inferiora seu exteriora quae sunt sensualis hominis, quod patet a pluribus locis 26 , tum a significatione ‘ovis e qua lana’ quod sit bonum charitatis, n. 4169. Quaenam et qualia sunt extrema naturalis hominis, quae sensualia vocantur, videatur n. 4009, 5077, 5081, 5084, 5089, 5094, 5125, 5128, 5580, 5767, 5774, 6183, 6201, 27 6310-6318, 28 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845, 6948, 6949, 7442, 7645, 7693, 9212, 9216.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. id

3. aculeis praediti sunt

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript places this after intellectum.

6. quae ad unum eorum se non referunt

7. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

8. The Manuscript inserts et.

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. sed falsa sunt varii generis

11. The Manuscript inserts enim falsa.

12. The Manuscript inserts sunt.

13. The Manuscript inserts derivata.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. Aegypti

16. Talia mala et falsa significantur altered to Quod talia mala et falsa significentur

17. et

18. The Manuscript inserts quae.

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. quod per hortos, vineas, ficus, oleas, quae a talibus perdentur, significentur in communi vera et bona Ecclesiae, et quoque per vinum et mustum quod excisum

22. conclavibus

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. The Manuscript places this before pro omni.

25. comedat, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

26. The Manuscript inserts in Verbo.

27. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

28. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.