From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #267

Study this Passage

  
/ 603  
  

267. Quod angeli tantam sapientiam recipere possint. est quia aperta sunt interiora eorum, et sapientia sicut omnis perfectio crescit versus interiora, ita secundum aperitionem eorum. 1 Sunt tres gradus vitae, qui correspondent tribus caelis, apud unumquemvis angelum (videatur 29-40); illi, apud quos primus gradus apertus est, in caelo primo seu ultimo sunt illi, apud quos secundus gradus apertus est, in caelo secundo seu medio sunt illi autem apud quos tertius gradus apertus est, in caelo tertio seu intimo sunt: secundum hos gradus est sapientia angelorum in caelis inde sapientia angelorum intimi caeli immensum transcendit sapientiam angelorum medii caeli, et horum sapientia sapientiam angelorum ultimi caeli (videatur supra, 209, 210; et quales gradus sint, 38). Quod talia discrimina sint, est quia illa quae in superiori gradu sunt, singularia sunt, et quae in inferiori communia, et communia sunt continentia singularium se habent singularia ad communia sicut millia aut myriades ad unum, ita sapientia angelorum superioris caeli ad sapientiam angelorum inferioris caeli respective. Sed horum sapientia usque similiter transcendit sapientiam hominis, nam homo in corporeo et ejus sensualibus est, et sensualia corporea hominis sunt in infimo gradu. inde patet. qualis sapientia est illis qui ex sensualibus cogitant, hoc est, illis qui sensuales homines vocantur, quod nempe non sint in aliqua sapientia, sed solum in scientia. 2 Aliter vero illi homines, quorum cogitationes elevatae sunt supra sensualia, et magis quorum interiora aperta sunt usque in lucem caeli.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod quantum homo ab externis elevatur versus interiora, tantum in lucem, ita tantum in intelligentiam veniat (6183, 6313).

Quod actualis sit elevatio (7816, 10330).

Quod elevatio ab externis ad interiora sit sicut a nimbo in lucem (4598).

Quod exteriora remotiora sint a Divino apud hominem, quare obscura respective sunt (6451).

Et quoque inordinata respective (996, 3855).

Quod interiora sint perfectiora quia propiora Divino (5146, 5147).

Quod in interno millia et millia sint, quae in externo apparent ut commune unum (5707).

Quod inde cogitatio et perceptio quo interior eo clarior (5920).

2. [Swedenborg's footnote] Quod sensuale sit ultimum vitae hominis adhaerens et inhaerens corporeo ejus (5077, 5767, 9212, 9216, 9331, 9730). Quod is sensualis homo dicatur, qui omnia judicat et concludit ex sensibus corporis, et qui nihil credit nisi quod oculis videt et manibus tangit (5094, 7693).

Quod talis homo cogitet in externis et non interius in se (5089, 5094, 6564, 7693).

Quod interiora ejus clausa sint, ut ibi nihil veri spiritualis videat (6564, 6844, 6845).

Verbo, qui in crasso lumine naturali est, et sic nihil percipit quod e luce caeli (6201, 6310, 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845).

Quod interius sit contra illa quae caeli et ecclesiae sunt (6201, 6316, 6844, 6845, 6948, 6949).

Quod tales fiant eruditi qui se confirmaverunt contra vera ecclesiae (6316).

Quod sensuales homines astuti sint et malitiosi prae reliquis (7693, 10236).

Quod ratiocinentur acriter et solerter, sed ex memoria corporea, in qua ponunt omnem intelligentiam (195, 196, 5700, 10236).

Sed quod ex fallaciis sensuum (5084, 6948, 6949, 7693).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5700

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5700. ‘Et Aegyptiis comedentibus cum eo solis’: quod significet separationem scientificorum quae in inverso ordine, constat ex repraesentatione ‘Aegyptiorum’ quod sint scientifica quae in inverso ordine, de qua sequitur; et a significatione ‘comedentibus cum eo solis’ quod sit separatio, ut mox supra n. 5699. Per ‘Aegyptios comedentes cum eo’ intelliguntur Aegyptii qui comedebant apud Josephum; quod non cum Josepho comederent, patet, quia comedebant soli. Per ‘Aegyptum’ seu per ‘Aegyptios’ in bono sensu significantur scientifica Ecclesiae, videatur n. 1462, 4749, 4964, 4966, at in opposito sensu per illos significantur scientifica quae in inverso ordine sunt, ita quae sunt contra vera Ecclesiae, n. 1164, 1165, 1186, in hoc sensu memoratur Aegyptus pluribus in locis in Verbo; quod Aegyptus illa scientifica significet, est quia scientifica Ecclesiae Antiquae, quae fuerunt repraesentativa et significativa caelestium et spiritualium quae apud illos plus quam apud alios exculta fuerunt, verterant in magica, inde scientifica 1 Ecclesiae repraesentativae prorsus inverterunt;

[2] in inverso ordine dicuntur esse scientifica, quando 2 abutuntur ordine caelesti ad faciendum malum, ordo enim caelestis 3 est ut bonum fiat omnibus; inde fit cum inverterint ita ordinem caelestem, quod demum negent Divina, illa quae caeli, consequenter quae charitatis et fidei sunt, 4 qui tales facti sunt, sciunt ex scientificis acriter et solerter ratiocinari, quia ratiocinantur ex sensualibus, et ratiocinari ex sensualibus, est ex talibus quae externa sunt, 5 nempe quae corporis et mundi, quae immediate occupant sensus et animos hominis; talia nisi illuminata fuerint a luce caeli, et sic in prorsus alium ordinem disposita, in tali obscuro 6 ponunt hominem quoad caelestia, ut non solum nihil eorum 7 capiat, sed etiam prorsus 7 neget, et tandem 7 rejiciat, ac tunc quantum licet, blasphemet; scientifica cum in ordine sunt, disposita sunt a Domino 8 in formam caeli; at cum scientifica 9 in inverso ordine sunt, disposita sunt in formam inferni, et 10 tunc falsissima in medio sunt, et quae illa confirmant ad latera, at vera sunt extra 11 et quia extra sunt, non communicationem habere possunt cum caelo, ubi vera regnant; quapropter 12 illis clausa sunt interiora, nam per interiora patet caelum.

Footnotes:

1. apud illos fuerunt in prorsus inverso ordine

2. sunt prout apud illos qui negant Divina et

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. illi sciunt acrius et solertius ratiocinari ex scientificis, quam illi qui non negant, nam

5. quae nempe sunt

6. sunt

7. all plural in the Manuscript

8. ad

9. non in

10. The Manuscript inserts cum disposita sunt in formam inferni, .

11. The Manuscript inserts illa.

12. The Manuscript inserts etiam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.