From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #267

Study this Passage

  
/ 603  
  

267. Quod angeli tantam sapientiam recipere possint. est quia aperta sunt interiora eorum, et sapientia sicut omnis perfectio crescit versus interiora, ita secundum aperitionem eorum. 1 Sunt tres gradus vitae, qui correspondent tribus caelis, apud unumquemvis angelum (videatur 29-40); illi, apud quos primus gradus apertus est, in caelo primo seu ultimo sunt illi, apud quos secundus gradus apertus est, in caelo secundo seu medio sunt illi autem apud quos tertius gradus apertus est, in caelo tertio seu intimo sunt: secundum hos gradus est sapientia angelorum in caelis inde sapientia angelorum intimi caeli immensum transcendit sapientiam angelorum medii caeli, et horum sapientia sapientiam angelorum ultimi caeli (videatur supra, 209, 210; et quales gradus sint, 38). Quod talia discrimina sint, est quia illa quae in superiori gradu sunt, singularia sunt, et quae in inferiori communia, et communia sunt continentia singularium se habent singularia ad communia sicut millia aut myriades ad unum, ita sapientia angelorum superioris caeli ad sapientiam angelorum inferioris caeli respective. Sed horum sapientia usque similiter transcendit sapientiam hominis, nam homo in corporeo et ejus sensualibus est, et sensualia corporea hominis sunt in infimo gradu. inde patet. qualis sapientia est illis qui ex sensualibus cogitant, hoc est, illis qui sensuales homines vocantur, quod nempe non sint in aliqua sapientia, sed solum in scientia. 2 Aliter vero illi homines, quorum cogitationes elevatae sunt supra sensualia, et magis quorum interiora aperta sunt usque in lucem caeli.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod quantum homo ab externis elevatur versus interiora, tantum in lucem, ita tantum in intelligentiam veniat (6183, 6313).

Quod actualis sit elevatio (7816, 10330).

Quod elevatio ab externis ad interiora sit sicut a nimbo in lucem (4598).

Quod exteriora remotiora sint a Divino apud hominem, quare obscura respective sunt (6451).

Et quoque inordinata respective (996, 3855).

Quod interiora sint perfectiora quia propiora Divino (5146, 5147).

Quod in interno millia et millia sint, quae in externo apparent ut commune unum (5707).

Quod inde cogitatio et perceptio quo interior eo clarior (5920).

2. [Swedenborg's footnote] Quod sensuale sit ultimum vitae hominis adhaerens et inhaerens corporeo ejus (5077, 5767, 9212, 9216, 9331, 9730). Quod is sensualis homo dicatur, qui omnia judicat et concludit ex sensibus corporis, et qui nihil credit nisi quod oculis videt et manibus tangit (5094, 7693).

Quod talis homo cogitet in externis et non interius in se (5089, 5094, 6564, 7693).

Quod interiora ejus clausa sint, ut ibi nihil veri spiritualis videat (6564, 6844, 6845).

Verbo, qui in crasso lumine naturali est, et sic nihil percipit quod e luce caeli (6201, 6310, 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845).

Quod interius sit contra illa quae caeli et ecclesiae sunt (6201, 6316, 6844, 6845, 6948, 6949).

Quod tales fiant eruditi qui se confirmaverunt contra vera ecclesiae (6316).

Quod sensuales homines astuti sint et malitiosi prae reliquis (7693, 10236).

Quod ratiocinentur acriter et solerter, sed ex memoria corporea, in qua ponunt omnem intelligentiam (195, 196, 5700, 10236).

Sed quod ex fallaciis sensuum (5084, 6948, 6949, 7693).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5146

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5146. Et in canistro supremo: quod significet voluntarii intimum, constat ex significatione ‘canistri’ quod sit voluntarium, de qua supra n. 5144; et ex significatione ‘supremi’ quod sit intimum, de qua n. 2148, 3084, 4599: quod supremum sit intimum, est quia interiora apud hominem qui in spatio est, apparent ut superiora, et exteriora ut inferiora; at cum exuitur idea spatii, ut fit in caelo et quoque in interiore cogitatione hominis, tunc exuitur idea alti et profundi, nam altum et profundum est ex idea spatii; immo in interiore caelo nec est idea interiorum et exteriorum, quia huic ideae etiam aliquid spatii adhaeret, sed est idea status perfectioris et imperfectioris interiora enim in statu perfectiore sunt quam exteriora, quia interiora propiora sunt Divino, et exteriora remotiora inde; haec causa est quod supremum significet intimum. Sed usque nullus, capere potest quid interius respective ad exterius nisi sciat quomodo se habet cum gradibus, de quibus videatur n. 3691, 4154, 5114, 5145; homo de interiore et inde perfectiore non alium conceptum habet quam qualem de puriore in continua diminutione; sed purius et crassius datur in uno et eodem gradu, tam secundum extensionem et compressionem quam secundum determinationes et quoque secundum insertiones homogeneorum aut heterogeneorum; quia talis idea est de interioribus hominis, nequaquam aliter capi potest quam quod exteriora cohaereant interioribus continenter, et sic prorsus unum agant; at si genuina idea de gradibus formatur, tunc capi potest quomodo interiora et exteriora inter se distincta sunt, et quod ita distincta ut interiora existere et subsistere possint absque exterioribus, at exteriora nullatenus absque interioribus; tum capi potest quomodo se habet cum correspondentia interiorum in exterioribus, ut et quomodo exteriora repraesentare possunt interiora: illa causa 1 est quod eruditi non nisi quam hypothetice de commercio animae et corporis disserere possint, immo etiam quod plures eorum credant in corpore vitam esse et sic moriente corpore etiam quoad interiora propter cohaerentiam morituros, cum tamen solum exterior gradus est qui moritur, interiore tunc superstite et vivente.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts quoque.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.