From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #267

Study this Passage

  
/ 603  
  

267. Quod angeli tantam sapientiam recipere possint. est quia aperta sunt interiora eorum, et sapientia sicut omnis perfectio crescit versus interiora, ita secundum aperitionem eorum. 1 Sunt tres gradus vitae, qui correspondent tribus caelis, apud unumquemvis angelum (videatur 29-40); illi, apud quos primus gradus apertus est, in caelo primo seu ultimo sunt illi, apud quos secundus gradus apertus est, in caelo secundo seu medio sunt illi autem apud quos tertius gradus apertus est, in caelo tertio seu intimo sunt: secundum hos gradus est sapientia angelorum in caelis inde sapientia angelorum intimi caeli immensum transcendit sapientiam angelorum medii caeli, et horum sapientia sapientiam angelorum ultimi caeli (videatur supra, 209, 210; et quales gradus sint, 38). Quod talia discrimina sint, est quia illa quae in superiori gradu sunt, singularia sunt, et quae in inferiori communia, et communia sunt continentia singularium se habent singularia ad communia sicut millia aut myriades ad unum, ita sapientia angelorum superioris caeli ad sapientiam angelorum inferioris caeli respective. Sed horum sapientia usque similiter transcendit sapientiam hominis, nam homo in corporeo et ejus sensualibus est, et sensualia corporea hominis sunt in infimo gradu. inde patet. qualis sapientia est illis qui ex sensualibus cogitant, hoc est, illis qui sensuales homines vocantur, quod nempe non sint in aliqua sapientia, sed solum in scientia. 2 Aliter vero illi homines, quorum cogitationes elevatae sunt supra sensualia, et magis quorum interiora aperta sunt usque in lucem caeli.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod quantum homo ab externis elevatur versus interiora, tantum in lucem, ita tantum in intelligentiam veniat (6183, 6313).

Quod actualis sit elevatio (7816, 10330).

Quod elevatio ab externis ad interiora sit sicut a nimbo in lucem (4598).

Quod exteriora remotiora sint a Divino apud hominem, quare obscura respective sunt (6451).

Et quoque inordinata respective (996, 3855).

Quod interiora sint perfectiora quia propiora Divino (5146, 5147).

Quod in interno millia et millia sint, quae in externo apparent ut commune unum (5707).

Quod inde cogitatio et perceptio quo interior eo clarior (5920).

2. [Swedenborg's footnote] Quod sensuale sit ultimum vitae hominis adhaerens et inhaerens corporeo ejus (5077, 5767, 9212, 9216, 9331, 9730). Quod is sensualis homo dicatur, qui omnia judicat et concludit ex sensibus corporis, et qui nihil credit nisi quod oculis videt et manibus tangit (5094, 7693).

Quod talis homo cogitet in externis et non interius in se (5089, 5094, 6564, 7693).

Quod interiora ejus clausa sint, ut ibi nihil veri spiritualis videat (6564, 6844, 6845).

Verbo, qui in crasso lumine naturali est, et sic nihil percipit quod e luce caeli (6201, 6310, 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845).

Quod interius sit contra illa quae caeli et ecclesiae sunt (6201, 6316, 6844, 6845, 6948, 6949).

Quod tales fiant eruditi qui se confirmaverunt contra vera ecclesiae (6316).

Quod sensuales homines astuti sint et malitiosi prae reliquis (7693, 10236).

Quod ratiocinentur acriter et solerter, sed ex memoria corporea, in qua ponunt omnem intelligentiam (195, 196, 5700, 10236).

Sed quod ex fallaciis sensuum (5084, 6948, 6949, 7693).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5089

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5089. ‘Et fuerunt diebus in custodia’: quod significet quod in statu rejectionis diu essent, constat ex significatione ‘dierum’ quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850; hic itaque ‘diebus’ quod in statu diu, nempe rejectionis, quae per ‘custodiam’ significatur, n. 5083. Singula haec quae in sensu interno continentur, fusius explicare non licet, quia talia sunt de quibus formari nequit idea ab illis quae in mundo sunt, sicut de caelesti spiritualis homine, de statu ejus in naturali cum naturale interius novum fit, ac postea cum novum factum ac naturale exterius rejectum, sed de his et similibus formari potest idea ab illis quae in caelo, quae talis est ut non cadat in aliquam ideam formatam ab illis quae in mundo, nisi apud illos qui dum in cogitatione sunt, abduci a sensualibus possunt;

[2] nisi cogitatio apud hominem elevari 1 potest supra sensualia, sic ut haec spectentur sicut infra, nequaquam sapere potest aliquid interius in Verbo, minus talia quae sunt caeli abstracta ab illis quae sunt mundi, sensualia enim absorbent illa et suffocant; inde est quod qui sensuales sunt, et studio incubuerunt scientificis, raro aliquid capiant de illis quae sunt caeli; immerserunt enim cogitationes talibus quae sunt mundi, hoc est, terminis et 2 definitionibus ab illis, ita sensualibus, a quibus elevari non amplius possunt, et sic teneri in intuitione supra illa; ita nec amplius potest cogitatio eorum libere extendi circum omnem campum rerum memoriae, et eligere quae conveniunt ac rejicere quae repugnant, et applicare quae in aliquo nexu sunt; clausa enim et immersa tenetur terminis, ut dictum, et inde sensualibus, ut circumspicere non possit; haec causa est quod eruditi minus credant quam simplices, immo etiam quod in caelestibus minus sapiant; simplices enim intueri rem possunt supra terminos et supra scientifica, ita supra sensualia; eruditi vero non ita, intuentur ex terminis et scientificis, est enim mens in illis, ita vincta sicut in claustro seu in carcere.

Footnotes:

1. possit

2. distinctionibus, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9726

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9726. ‘Et facies ei cribrum, opus retis’: quod significet sensuale, quod ultimum, constat ex significatione ‘cribri operis retis’ quod sit sensuale externum, ita quod ultimum vitae est apud hominem; et quia ultimum 1 ideo etiam circumcirca 2 altare positum erat 3 ; sensuale illud repraesentatum est per ‘cribrum’, quoniam id quasi cribrat et cernit primum illa quae intrant apud hominem, et sistuntur intellectui et voluntati, ita vera et bona; si sensuale ex bono est, tunc non admittit nisi bona, et vera quae ex bono, et tunc rejicit mala et falsa quae ex malo; sensuale enim 4 est ipsum perceptivum et sensitivum intellectualium 5 et 6 voluntariorum in extremis, prorsus ad illorum affectiones formatum. Quale id est, illustrari potest a permultis in corpore; ubivis in extremis corporis sunt reticulares formae et quasi cribra, quae alluentia e mundo cernunt convenientia admittendo 7 ex desiderio, et 8 disconvenientia rejiciendo 9 ex aversatione; tales formae exquisitissimae in ventriculo sunt, quae secundum desideria propter utilitates convenientia chyli in sanguinem admittunt, et secundum aversationem 10 propter damna, disconvenientia rejiciunt; cum sensuali, quod ultimum vitae hominis est, similiter se habet, sed hoc apud hominem 11 prorsus 12 deperditum est, ex causa quia id proxime mundo exstat, et ideo ultimum est quod regeneratur, et usque ad illud vix aliquis hodie regenerari potest; quale itaque apud hos sensuale illud est, videantur quae de illo prius n. 4009, 5077, 5081, 5084, 5094, 5125, 5128, 5580, 5767, 5774, 6183, 6201, 6310-6318, 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845, 6948, 6949, 7442 7645, 7693, 9212, 9216, ostensa sunt; ideo homo elevatur ab illo versus interiora a Domino, ut videat et capiat vera quae fidei et bona quae amoris. Sensuale autem, quod per cribrum opus retis circum altare: significatur, est Sensuale Divini Humani Domini, altare enim est repraesentativum Domini et cultus Ipsius ex bono amoris, n. 9714.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts est, .

2. circum

3. est

4. The Manuscript inserts hoc.

5. intellectualis et voluntaris

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript places this after desiderio.

8. The Manuscript deletes et, and inserts ac.

9. The Manuscript places this after aversatione.

10. aversationes

11. The Manuscript inserts hodie.

12. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.