From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #240

Study this Passage

  
/ 603  
  

240. Quia loquela angelorum immediate procedit ex affectione illorum, nam (ut supra, 236, dictum est,) ideae cogitationis sunt variae formae, in quas affectio communis distributa est, ideo possunt angeli intra minutum exprimere illa quae homo non potest intra semihorium, et quoque possunt per aliquot voces sistere quae scripta sunt pluribus paginis: hoc quoque testatum est mihi per plurem experientiam. 1 Ideae cogitationis angelorum, et voces loquelae illorum, ita unum faciunt, sicut causa efficiens et effectus; nam sistitur in vocibus in effectu quod in ideis cogitationis est in causa: inde est quod unaquaevis vox in se comprehendat tam multa. Apparent etiam singula cogitationis, et inde singula loquelae angelorum, cum sistuntur videri, sicut tenuis unda seu atmosphaera circumfluens, in qua sunt innumerabilia in suo ordine, quae ex sapientia illorum, et quae intrant alterius cogitationem et afficiunt. Ideae cogitationis cujusvis tam angeli quam hominis sistuntur videndae in luce caeli, quando Domino placet. 2

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod angeli exprimere possint per suam loquelam momento plura quam homo per semihorium per suam, et quod etiam talia quae in voces linguae humanae non cadunt (1641-1643, 1645, 4609, 7089).

2. [Swedenborg's footnote] Quod in una idea cogitationis innumerabilia insint (1008, 1869, 4946, 6613, 6615, 6617, 6618).

Quod ideae cogitationis hominis aperiantur in altera vita, et ad vivum sistantur videndae, quales sunt (1869, 3310, 5510). Quales apparent (6201 [6200?] 8885).

Quod ideae angelorum intimi caeli appareant instar lucis flammeae (6615).

Quod ideae angelorum ultimi caeli appareant instar nubium tenuium candidarum (6614).

Idea visa angeli, e qua radiatio ad Dominum (6620). Quod ideae cogitationis se extendant ample in societates angelorum circumcirca (6598-6613).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #236

Study this Passage

  
/ 603  
  

236. Est omnibus una lingua in universo caelo; se omnes intelligunt e quacunque societate sunt, sive e vicina sive e dissita. Lingua ibi non discitur, sed est cuivis insita; fluit enim ex ipsa eorum affectione et cogitatione sonus loquelae correspondet eorum affectioni, et articulationes soni, quae sunt voces, correspondent ideis cogitationis quae ex affectione; et quia lingua illis correspondet, est quoque illa spiritualis, nam est affectio sonans et cogitatio loquens. Qui attendit, scire potest, quod omnis cogitatio sit ex affectione quae amoris, et quod ideae cogitationis sint variae formae, in quas affectio communis distributa est; nam cogitatio et idea prorsus nulla datur absque affectione; anima et vita illarum inde est. Ex hoc est, quod angeli ex sola loquela sciant qualis alter est, ex sono qualis affectio ejus est, et ex articulationibus soni seu vocibus qualis mens ejus: angeli sapientiores sciunt ex una serie loquelae, qualis affectio dominans est, nam illi ad eam praecipue attendunt. Quod affectiones variae cuivis sint, notum est; alia cum in laetitia est, alia cum in dolore, alia cum in clementia et misericordia, alia cum in sinceritate et veritate, alia cum in amore et charitate, alia cum in zelo aut in iracundia, alia cum in simulatione et dolo, alia cum in ambitu honoris et gloriae, et sic porro; sed affectio seu amor dominans est in omnibus illis: quapropter angeli sapientiores, quia hunc percipiunt, sciunt ex loquela omnem statum alterius. Quod ita sit, ex multa experientia mihi scire datum est. Audivi angelos detegentes alterius vitam solum ex illo audito dixerunt etiam, quod sciant omnia vitae alterius ex aliquibus ideis cogitationis ejus, quia sciunt inde amorem ejus regnantem cui omnia insunt in ordine; et quod liber vitae hominis non aliud sit.

  
/ 603