From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #239

Study this Passage

  
/ 603  
  

239. Est quoque loquela angelorum plena sapientia, quoniam ex interiore eorum cogitatione procedit, et cogitatio eorum interior est sapientia, sicut affectio eorum interior est amor conjungit se amor et sapientia eorum in loquela: inde illa est tam plena sapientia, ut exprimere possint una voce, quae homo non potest mille vocibus; et quoque ideae cogitationis eorum comprehendunt talia, quae homo non capit, minus eloqui potest. Inde est, quod illa quae in caelo audita et visa sunt, dicantur ineffabilia, et talia quae nusquam auris audivit et oculus vidit. Quod ita sit, etiam per experientiam scire datum est quandoque missus sum in statum in quo angeli sunt, et in eo statu locutus sum cum illis, et tunc intellexi omnia; sed cum remissus sum in statum meum pristinum, et sic in cogitationem naturalem homini propriam, et recolligere volui quae audivi, non potui erant enim millia quae non adaequata erant ideis cogitationis naturalis, ita non expressibilia, nisi solum per variegationes lucis caelestis, et sic nullatenus per voces humanas. Ideae cogitationis angelorum, ex quibus voces eorum, sunt quoque modificationes lucis caeli, et affectiones ex quibus sonus vocum, sunt variationes caloris caeli, quoniam lux caeli est Divinum verum seu sapientia, et calor caeli est Divinum bonum seu amor (videatur supra, 126-140); et ex Divino amore est angelis affectio, et ex Divina sapientia est illis cogitatio. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod ideae angelorum, ex quibus loquuntur. fiant per lucis caeli mirabiles variegationes (1646, 3343, 3693 [3993?]).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3343

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3343. Loquela angelorum interioris caeli est adhuc pulchrius et amoenius repraesentativa, sed ideae quae repraesentative formantur, non sunt expressibiles vocibus; et si exprimerentur aliquibus, excederent non modo captum sed etiam fidem; spiritualia 1 quae sunt veri, fiunt per modificationes lucis caelestis, in quibus affectiones, quae indefinitis modis mirabiliter variantur; et caelestia quae sunt boni, per variationes flammae seu caloris caelestis; ita movent omnes affectiones. In hanc interiorem loquelam etiam venit homo post corporis separationem, sed modo qui in bono spirituali est, hoc est, in bono fidei, seu quod idem, in charitate erga proximum 2 , cum vivit in mundo; nam interius in se illam habet tametsi hoc nescit.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts seu.

2. The Manuscript inserts est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.