From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #235

Study this Passage

  
/ 603  
  

235. Loquela angelica aeque distincta est in voces, sicut loquela humana; etiam aeque sonore enuntiatur et sonore auditur; sunt enim illis aeque os, lingua, et aures; et quoque illis est atmosphaera, in qua articulatur sonus loquelae illorum; sed est atmosphaera spiritualis, quae accommodata est angelis qui spirituales: respirant etiam angeli in sua atmosphaera, et media respiratione edunt voces, sicut homines in sua. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod in caelis sit respiratio, sed interior (3884, 3885): ab experientia (3884, 3885, 3891, 3893).

Quod respirationes ibi sint dissimiles et variae secundum status eorum (1119, 3886, 3887, 3889, 3892, 3893).

Quod mali prorsus non respirare possint in caelo, et quod si illuc veniunt, suffocentur (3893 [3894?]).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3893

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3893. Erant chori angelici qui simul celebrabant Dominum, et hoc ex cordis laetitia; audita erat celebratio quandoque ut ex dulci cantu, vox enim sonora est spiritibus et angelis inter se, et audiuntur sibi tam bene a homo homini 1 , sed cantus humanus quoad suavitatem et harmoniam, qua caelestis, non illi comparabilis est; ex soni varietate percepi quod plures chori essent; instruebar ab angelis qui apud me, quod illi ad provinciam pulmonum et eorum functiones pertinerent, illis enim est cantus quia hoc officium est pulmonum, hoc 2 etiam per experientiam scire dabatur; licebat illis regere respirationem meam, quod fiebat tam leniter et dulce et quoque interius ut vix ullam 3 meam respirationem sentirem: instruebar etiam quod distincti essent illi qui respirationi involuntariae et respirationi voluntariae dicati sunt; dicebatur quod qui involuntariae respirationi dicati sunt, adsint cum homo dormit, nam ut primum homo dormit, cessat ejus voluntarium respirationis, et excipit respirationis involuntarium.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts inde illis quoque est cantus.

2. The Manuscript has quod

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.