From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #235

Study this Passage

  
/ 603  
  

235. Loquela angelica aeque distincta est in voces, sicut loquela humana; etiam aeque sonore enuntiatur et sonore auditur; sunt enim illis aeque os, lingua, et aures; et quoque illis est atmosphaera, in qua articulatur sonus loquelae illorum; sed est atmosphaera spiritualis, quae accommodata est angelis qui spirituales: respirant etiam angeli in sua atmosphaera, et media respiratione edunt voces, sicut homines in sua. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod in caelis sit respiratio, sed interior (3884, 3885): ab experientia (3884, 3885, 3891, 3893).

Quod respirationes ibi sint dissimiles et variae secundum status eorum (1119, 3886, 3887, 3889, 3892, 3893).

Quod mali prorsus non respirare possint in caelo, et quod si illuc veniunt, suffocentur (3893 [3894?]).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1119

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1119. Ostensum mihi ad vivum fuit quomodo antiquissimorum respiratio interna influxit tacite in quandam externam et sic in tacitam loquelam, perceptam ab altero in ejus interiore homine. Dicebant quod respiratio illa apud illos variata fuerit secundum statum eorum amoris et fidei in Dominum; causa quoque dicta, quod quia communicationem habebant cum caelo, non potuerit aliter esse, respirabant enim cum angelis in quorum consortio fuerunt. Angeli respirationem habent, cui correspondet respiratio interna, et similiter apud illos variatur, cum enim illis aliquid contrarium amori et fidei in Dominum obvenit, tunc illis angusta respiratio, cum vero in felicitate amoris et fidei sunt, tunc iis libera et ampla respiratio; cuivis homini etiam simile quid est, sed secundum ejus corporeos et mundanos amores et secundum ejus principia quibus cum aliquid contrariatur, eis angustia respirationis est; at cum faventur, eis libera et ampla respiratio, at haec sunt respirationis externae. Sed de respiratione angelorum, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.