From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #229

Study this Passage

  
/ 603  
  

229. Angelorum autem potentia in mundo spirituali tanta est, ut si omnia in medium afferrem, quae de illa a me visa sunt, fidem excederent. Si aliquid ibi resistit, quod removendum est, quia contra ordinem Divinum, dejiciunt et evertunt solum per nisum voluntatis et aspectum: ita montes, qui occupati fuerunt a malis, vidi dejectos et eversos, quandoque conquassatos ab uno fine ad alterum, ut fit in terrae motibus; petras quoque in medio apertas usque in profundum, et malos qui super illis absorptos: vidi etiam ab illis aliquot centena millia malorum spirituum dissipatos et conjectos in infernum: multitudo nihil valet contra illos, nihil artes, astutiae, et ligae; omnia vident et momento discutiunt. Sed de his plura videantur in Relatione de Babylonia destructa. Talis potentia illis est in mundo spirituali. Quod etiam angelis similis potentia sit in mundo naturali, quando conceditur, constat ex Verbo ut quod integros exercitus internecioni dederint; quod pestem induxerint, ex qua septuaginta millia homines mortui sunt; de quo angelo ita legitur:

Angelus extendit manum suam contra Hierosolymam ad perdendum illam; sed paenitens Jehovah ipsius mali, dixit angelo qui perdidit de populo, "Satis est, jam remitte manum tuam:" et David videbat angelum qui percutiebat populum (2 Samuelis 24:15-17);

praeter alia. Angeli, quia tali potentia sunt, ideo dicuntur potentiae; et apud Davidem,

"Benedicite Jehovae, angeli potentissimi robore," (Psalmus 103:20).

  
/ 603  
  

The Bible

 

2 Samuelis 24:15-17

Study

      

15 Immisitque Dominus pestilentiam in Israël, de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque ad Bersabee septuaginta millia virorum.

16 Cumque extendisset manum suam angelus Domini super Jerusalem ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione, et ait angelo percutienti populum : Sufficit : nunc contine manum tuam. Erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebusæi.

17 Dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum cædentem populum : Ego sum qui peccavi, ego inique egi : isti qui oves sunt, quid fecerunt ? Vertatur, obsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei.