From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #225

Study this Passage

  
/ 603  
  

225. Omnes praedicatores sunt ex regno spirituali Domini, et nullus ex regno caelesti. Quod ex regno spirituali sint, est quia ibi sunt in veris ex bono, et ex veris fit omnis praedicatio quod nullus ex regno caelesti, est quia ibi in bono amoris sunt, et ex illo vident et percipiunt vera, sed non loquuntur de illis. 1 Tametsi angeli qui in regno caelesti sunt, percipiunt et vident vera, usque praedicationes ibi fiunt, quoniam per illas illustrantur in veris quae noverunt, et perficiuntur a pluribus quae non prius noverunt ut primum audiunt illa, etiam agnoscunt illa, et sic percipiunt; vera quae percipiunt etiam amant, et per vivere secundum illa faciunt vitae suae; vivere secundum vera dicunt esse amare Dominum. 2

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod angeli caelestes non cogitent et loquantur ex veris prout angeli spirituales, quoniam in perceptione omnium quae veri sunt a Domino (202, 597, 607, 784, 1121, 1387 [1384?] 1398, 1442, 1919, 7680, 7877, 8780, 9277, 10336).

Quod angeli caelestes de veris dicant ita ita, vel non non, at quod angeli spirituales ratiocinentur de illis, num ita sit vel non ita sit; 2715, 3246, 4446, [4448?] 9166, 10786; ubi explicantur Domini verba,

"Esto... sermo vester ita ita, non non; quod ultra haec est, ex malo est," (Matthaeus 5:37).

2. [Swedenborg's footnote] Quod amare Dominum et proximum sit vivere secundum praecepta Domini (10143, 10153, 10310, 10578, 10645, 10648 [10683?]).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4448

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4448. ‘Shechem filius meus’: quod significet verum inde, constat ex repraesentatione ‘Shechemi’ quod sit verum interius, de qua n. 4430, ita verum inde, nempe ex bono quod est Hamor, n. 4447; omne enim verum Ecclesiae est a bono ejus, aliunde nusquam verum existit: hoc verum quod per ‘Shechemum’ repraesentatur, vocatur verum interius, estque in sua essentia non aliud quam bonum charitatis; Antiquissima enim Ecclesia quia caelestis, in bono amoris in Dominum fuit ac inde in perceptione omnis veri, nam homines illius Ecclesiae paene sicut angeli fuerunt; communicabant etiam cum illis, inde eorum perceptio; quapropter nec usquam ratiocinabantur de aliquo vero fidei, sed dicebant quia percipiebant e caelo, quod ita sit; ‘et’ hoc usque adeo ut ne quidem nominare voluerint fidem, sed loco ejus charitatem, ‘videatur’ n. 202, 337, 2715, 2718, 3246; inde est quod per verum interius hic intelligatur bonum charitatis; quod apud Hamorem Hivaeum et filium ejus Shechemum fuerint reliquiae illius Ecclesiae, videatur mox supra n. 4447.

[2] Aliter se 1 habuit cum Ecclesia Antiqua, quae spiritualis; haec non in amore in Dominum fuit sicut Ecclesia Antiquissima, sed in charitate erga proximum, et ad 2 charitatem non pervenire potuerunt quam per verum fidei, cujus nullam perceptionem habuerant sicut antiquissimi, ideo tunc inceptum fuit disquirere de vero num ita sit. De differentia inter caelestes qua perceptionem habuerunt et inter spirituales qui non habent, videatur n. 2088, 2669, 2708, 2715, 3235, 3240, 3246, 3887.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts vero.

2. hanc

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.