From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #225

Study this Passage

  
/ 603  
  

225. Omnes praedicatores sunt ex regno spirituali Domini, et nullus ex regno caelesti. Quod ex regno spirituali sint, est quia ibi sunt in veris ex bono, et ex veris fit omnis praedicatio quod nullus ex regno caelesti, est quia ibi in bono amoris sunt, et ex illo vident et percipiunt vera, sed non loquuntur de illis. 1 Tametsi angeli qui in regno caelesti sunt, percipiunt et vident vera, usque praedicationes ibi fiunt, quoniam per illas illustrantur in veris quae noverunt, et perficiuntur a pluribus quae non prius noverunt ut primum audiunt illa, etiam agnoscunt illa, et sic percipiunt; vera quae percipiunt etiam amant, et per vivere secundum illa faciunt vitae suae; vivere secundum vera dicunt esse amare Dominum. 2

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod angeli caelestes non cogitent et loquantur ex veris prout angeli spirituales, quoniam in perceptione omnium quae veri sunt a Domino (202, 597, 607, 784, 1121, 1387 [1384?] 1398, 1442, 1919, 7680, 7877, 8780, 9277, 10336).

Quod angeli caelestes de veris dicant ita ita, vel non non, at quod angeli spirituales ratiocinentur de illis, num ita sit vel non ita sit; 2715, 3246, 4446, [4448?] 9166, 10786; ubi explicantur Domini verba,

"Esto... sermo vester ita ita, non non; quod ultra haec est, ex malo est," (Matthaeus 5:37).

2. [Swedenborg's footnote] Quod amare Dominum et proximum sit vivere secundum praecepta Domini (10143, 10153, 10310, 10578, 10645, 10648 [10683?]).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4446

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4446. Vers. 8-12. Et locutus Hamor cum illis dicendo, Shechem filius meus desiderat anima illius in filiam vestram, detis quaeso eam illi ad mulierem. Et affinitates societis cum nobis, filias vestras detis nobis, et filias nostras accipiatis vobis. Et cum nobis habitetis, et terra erit coram vobis, habitate, negotiando pervagamini eam, et possidete in ea. Et dixit Shechem ad patrem ejus, et ad fratres ejus, inveniam gratiam in oculis vestris, et quod dicitis ad me, dabo. Multiplicate super me valde dotem et donum, et dabo quemadmodum dicitis ad me, et detis mihi puellam ad mulierem. ‘Locutus Hamor cum illis dicendo’ significat bonum Ecclesiae apud antiquos: ‘Shechem filius meus’ significat verum inde: ‘desiderat anima illius in filiam vestram, detis quaeso eam illi ad mulierem’ significat desiderium conjunctionis cum nova hac quae apparet externa facie antiquae similis: ‘et affinitates societis cum nobis, filias vestras detis nobis, et filias nostras accipiatis vobis’ significat unionem bonorum et verorum: ‘et cum nobis habitetis’ significat vitam: ‘et terra erit coram vobis, habitate’ significat Ecclesiam quae una: ‘negotiando pervagamini eam, et possidete in ea’ significat dogmata ex communi quae consensura: ‘et dixit Shechem ad patrem ejus et ad fratres ejus’ significat consultationem veri ex antiqua Divina stirpe cum bono et vero hujus religiosi: ‘Inveniam gratiam in oculis vestris, et quod dicitis ad me, dabo’ significat si illis mens similis a sua parte, quod esset a sua: ‘multiplicate super me valde dotem et donum, et dabo quemadmodum dicitis ad me’ significat quod acceptabit illa quae apud illos, et faciet sua 1 : ‘et detis mihi puellam ad mulierem’ significat modo conjunctio.

Footnotes:

1. suae, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.