From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #217

Study this Passage

  
/ 603  
  

217. In regno spirituali Domini variae regiminis formae sunt, in una societate non similis ut in altera: varietas est secundum ministeria quae societates obeunt. Sunt ministeria illarum secundum ministeria omnium in homine, quibus correspondent, quae quod varia sint, notum est; aliud enim ministerium est cordi, aliud pulmoni, aliud hepati, aliud pancreati et lieni, et aliud quoque cuivis organo sensorio. Sicut variae horum administrationes sunt in corpore, ita quoque variae administrationes sunt societatum in Maximo Homine, qui est caelum, nam societates sunt quae illis correspondent. Quod Correspondentia omnium Caeli sit cum omnibus Hominis, videatur in suo articulo (supra, 87-102). Sed omnes formae regiminis in eo conveniunt, quod spectent bonum publicum ut finem, et in illo bonum cujusvis; 1 et hoc fit, quia omnes in universo caelo sub auspicio Domini sunt, qui amat omnes, et ex Divino Amore ordinat ut commune bonum sit ex quo singuli suum bonum accipiant; uisque etiam accipit bonum sicut amat commune; nam quantum quis amat commune, tantum amat omnes et singulos: et quia is amor est Domini, ideo tantum amatur a Domino, et ei bonum fit.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omnis homo et societas, tum patria et ecclesia, et in universali sensu regnum Domini, sit proximus; et quod illis benefacere ex amore boni secundum quale status eorum, sit amare proximum ita quod bonum illorum, quod etiam est bonum commune, cui consulendum, sit proximus (6818-6824, 8123).

Quod etiam bonum civile, quod est justum, sit proximus (2915, 4730, 8120-8123).

Inde quod charitas erga proximum se extendat ad omnia et singula vitae hominis, et quod amare bonum et facere bonum ex amore boni et veri, et quoque justum ex amore justi, in quacunque functione et in omni opere, sit amare proximum (2417, 8121-8124).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4730

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4730. ‘Et videbimus quid erunt somnia ejus’: quod significet quod praedicationes de Ipso sic falsae et viderentur, constat ex significatione ‘somniorum’ quod sint praedicationes, de qua n. 4682, quae quia in oculis eorum ut falsa apparuerunt 1 , n. 4726, 4729, hic per ‘somnia’ significantur praedicationes de Divino Vero,

imprimis quod Humanum Domini 2 Divinum sit, quae falsae secundum eorum opinionem; quod etiam ut falsa illis viderentur, significatur per quod dixerint ‘videbimus quid erunt’; quod praedicationes de Divino Humano Domini apparuerint et appareant illis qui in sola fide sunt, ut falsa, constare potest ex illis quae mox supra n. 4729 ad fin. dicta sunt, nam quae confirmantur ex vita cupiditatum, non aliter apparent.

[2] Quod confirmentur falsa ex vita cupiditatum, est quoque inde quia non sciunt quid caelum, et quid infernum, tum quid amor erga proximum, ac quid amor sui et mundi; si illa scirent, immo si modo scire vellent, prorsus aliter cogitarent; quis hodie aliud novit quam quod amor erga proximum sit dare pauperibus quae habet, et opitulari cuicumque ex suis opibus, et ei benefacere quocumque modo, absque distinctione sive bonus sive malus sit 3 ; et quia sic privaretur suis facultatibus, ac ipse pauper et miser fieret, ideo rejicit doctrinale de charitate, et amplectitur doctrinale de fide; et dein confirmat se contra charitatem pluribus, nempe cogitando quod natus sit in peccatis, et inde quod nihil boni 4 ex se queat facere, et si faciat charitatis seu pietatis opera, quod non possit quin meritum ponat in illis; et cum ita cogitat ab una parte et ex vita cupiditatum ab 5 altera, tunc se confert ad partes eorum qui solam fidem salvare dicunt; in qua cum est, tunc adhuc magis se confirmat, usque ut credat quod opera charitatis non necessaria sint ad salutem; quibus exclusis in hoc novum incidit quod quia homo talis est, a Domino provisum sit medium salutis quod vocatur fides 6 ; et tandem in id quod salvetur, si ex confidentia seu fiducia dicat, etiam in ultima mortis hora, quod Deus misereatur ejus per intuitionem in Filium quod pro illo passus sit, nihil expendendo quae Dominus apud Johannem i vers. 12, 13, 13 dixerat, et mille locis alibi: inde nunc est quod sola fides pro essentiali in Ecclesiis agnita fuerit; at 7 quod non ubivis simili modo, est quia antistites per solam fidem nihil lucrari possunt 8 , sed per praedicationem operum.

[3] Sed 9 si iidem novissent quid charitas erga proximum esset, nusquam in id falsum doctrinae lapsi fuissent; fundamentale 10 ejus est, rite et juste agere in quacumque re quae alicujus 11 debiti seu muneris est; sicut pro exemplo: qui judex est, si secundum leges punit maleficum, et hoc ex zelo, tunc est in charitate erga proximum, nam vult emendationem ejus, ita ejus bonum, et quoque vult societati et patriae bene, ne ei ab illo amplius male fiat, ita amare potest illum si emendatur, sicut pater filium quem castigat, et sic amat societatem 12 et patriam, quae ei in communi 13 est proximus: similiter se habet in omnibus reliquis: sed de his plenius, ex Divina Domini Misericordia, alibi 14 agetur.

Footnotes:

1. apparuerint

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. sit sive malus

4. bonum

5. ex, in the First Latin Edition

6. The Manuscript inserts et quod aliter nemo mortalium salvari potuisset.

7. et

8. possint

9. At

10. The Manuscript inserts enim.

11. ejus

12. societates, in the First Latin Edition

13. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

14. see Arcana Coelestia 8121

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.