From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #216

Study this Passage

  
/ 603  
  

216. Quoniam regimen ex bono, quale est in regno caelesti Domini, vocatur Justitia, et regimen ex vero, quale est in regno spirituali Domini, vocatur Judicium, ideo in Verbo dicitur "justitia et judicium," ubi agitur de caelo et de ecclesia, et per "justitiam significatur bonum caeleste, et per "judicium" bonum spirituale, quod bonum, ut supra dictum est, in sua essentia est verum. Ut in sequentibus his locis:-

"Paci non erit finis super throno Davidis, et super regno Ipsius, ad stabiliendum illud, et ad fulciendum illud in judicio et [in] justitia, a nunc et usque in aeternum," (Esaias 9:6 [B.A. 7]):

per "Davidem" ibi intelligitur Dominus, 1 et per "regnum Ipsius" caelum, ut patet ex nunc sequenti loco:

"Suscitabo Davidi Germen justum, et regnabit Rex, et intelligenter aget, et faciet judicium et justitiam in terra," (Jeremias 23:5).

"Exaltetur Jehovah, quia inhabitat altum; implevit Zionem judicio et justitia," (Esaias 33:5)

per "Zionem" etiam intelligitur caelum et ecclesia. 2

"Ego Jehovah faciens... judicium et justitiam in terra, quia in illis beneplacet Mihi," (Jeremias 9:23 [B.A. 24]).

"Desponsabo te Mihi in aeternum, et desponsabo te Mihi in justitia et judicio," (Hoschea 2:19)

"Jehovah in caelis est... justitia tua sicut montes Dei, et judicia tua sicut abyssus magna," (Psalmus 36:6, 7 [B.A. 5-6]);

"Interrogant 3 Me Judicia Justitiae, appropinquationem Dei desiderent," (Esaias 58:2);

et alibi.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod per "Davidem" in propheticis Verbi intelligatur Dominus (1888, 9954).

2. [Swedenborg's footnote] Quod per "Zionem" in Verbo intelligatur ecclesia, in specie ecclesia caelestis (2362, 9055).

3. [Editor's footnote] "Interrogant:"--sic ed. princeps: sed vide Arcana Coelestia 2235, ubi legitur "interrogent."

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2363

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2363. ‘Educam quaeso eas ad vos’: quod significet beatitudinem ex illis, nempe ex affectionibus boni et veri, constat a sensu eorum verborum, cum praedicantur de affectionibus, quae per ‘filias’ hic intelliguntur. Quod ipsam rem attinet, nempe quod beatitudo e felicitas solum sit in affectione boni et veri, alte ignorant omnes qui in malo et ejus jucundo sunt; beatitudo in affectione boni et veri illi: apparet vel sicut quoddam nullum, vel sicut quoddam triste, quibusdam ut quoddam dolorificum, immo ut mortiferum; genii et spiritus infernales tales sunt; putant hi et credunt, si illis auferretur jucundum amoris sui et mundi, consequenter malorum inde, quod nihil vitae ii: superesse possit; at cum iis ostenditur quod tunc ipsa vita cum beato et felici incipiat, triste quoddam ex jactura sui jucundi sentiunt 1 et cum adducuntur inter eos qui in tali vita sunt, dolor et cruciatu eos occupat; praeter quod tunc quoque sentire incipiant in se cadaverosum quoddam ac dirum infernale, quare vocant caelum in quo illud beatum et felix, suum infernum, et quantum se a facie Domini removere et abscondere possint 2 , aufugiunt.

[2] Quod tamen usque omne beatum et felix consistat in affectione boni quod est amoris et charitatis, ac veri quod fidei, quantum hoc ducit ad illud, constare potest ex eo quod caelum, hoc est, vita angelica in eo consistat, tum quod ab intimis afficiat, quia per intima influit a Domino, videatur n. 540, 541, 545; tunc etiam sapientia et intelligentia intrat et opplet ipsius mentis adyta, et incendit bonum caelesti flamma, et verum caelesti luce, et hoc cum perceptione beati et felicis, de qua non nisi quam ineffabile praedicari potest; qui in hoc statu sunt, ii percipiunt quam nulla et quam tristis et quam lamentabilis vita sit illorum qui in malis amoris sui et mundi sunt.

[3] Sed ut sciat homo qualis haec vita sit respective, nempe vita amoris sui et mundi seu, quod idem, vita fastus, avaritiae, invidiae, odii, vindictae, immisericordiae, adulterii, qui aliqua ingenii dote pollet, characterem alicujus illorum sibi faciat, aut si possit, coram se, secundum ideas quas ab experientia, scientia et ratione de illis capere possit, depingat, tunc videbit quantum instat describendo vel depingendo, quam horrenda sint, et quod sint formae diabolicae in quibus nihil humanum; ejuscemodi formae fiunt omnes illi post mortem qui jucundum vitae in talibus percipiunt, ac eo horribiliores quo plus jucundi:

[4] vicissim autem si characterem sibi faciat amoris et charitatis, aut quoque per formam sibi illum exprimat, videbit quantum instat describendo aut delineando, quod forma sit angelica, plena beatis et pulchris, in qua caeleste et Divinum. An quisquam credere possit quod binae illae formae simul esse possint; et 3 quod exui diabolica illa forma, et transcribi in formam charitatis queat, et hoc per fidem, cui contraria est vita? Post mortem enim manet unumquemvis vita seu, quod idem, affectio; secundum hanc est tunc omnis cogitatio, proinde fides, quae se sic manifestat qualis corde fuerat.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts in se.

2. The Manuscript has possunt.

3. The Manuscript has aut.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.