From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #216

Study this Passage

  
/ 603  
  

216. Quoniam regimen ex bono, quale est in regno caelesti Domini, vocatur Justitia, et regimen ex vero, quale est in regno spirituali Domini, vocatur Judicium, ideo in Verbo dicitur "justitia et judicium," ubi agitur de caelo et de ecclesia, et per "justitiam significatur bonum caeleste, et per "judicium" bonum spirituale, quod bonum, ut supra dictum est, in sua essentia est verum. Ut in sequentibus his locis:-

"Paci non erit finis super throno Davidis, et super regno Ipsius, ad stabiliendum illud, et ad fulciendum illud in judicio et [in] justitia, a nunc et usque in aeternum," (Esaias 9:6 [B.A. 7]):

per "Davidem" ibi intelligitur Dominus, 1 et per "regnum Ipsius" caelum, ut patet ex nunc sequenti loco:

"Suscitabo Davidi Germen justum, et regnabit Rex, et intelligenter aget, et faciet judicium et justitiam in terra," (Jeremias 23:5).

"Exaltetur Jehovah, quia inhabitat altum; implevit Zionem judicio et justitia," (Esaias 33:5)

per "Zionem" etiam intelligitur caelum et ecclesia. 2

"Ego Jehovah faciens... judicium et justitiam in terra, quia in illis beneplacet Mihi," (Jeremias 9:23 [B.A. 24]).

"Desponsabo te Mihi in aeternum, et desponsabo te Mihi in justitia et judicio," (Hoschea 2:19)

"Jehovah in caelis est... justitia tua sicut montes Dei, et judicia tua sicut abyssus magna," (Psalmus 36:6, 7 [B.A. 5-6]);

"Interrogant 3 Me Judicia Justitiae, appropinquationem Dei desiderent," (Esaias 58:2);

et alibi.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod per "Davidem" in propheticis Verbi intelligatur Dominus (1888, 9954).

2. [Swedenborg's footnote] Quod per "Zionem" in Verbo intelligatur ecclesia, in specie ecclesia caelestis (2362, 9055).

3. [Editor's footnote] "Interrogant:"--sic ed. princeps: sed vide Arcana Coelestia 2235, ubi legitur "interrogent."

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2236

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2236. ‘Propterea ut adducat Jehovah super Abrahamum illud quod locutus est super illum’: quod significet quod ideo Humana Essentia adjuncta erit Divinae, non ita constat ex significatione 'vocum, sed ex eo quod omnia illa quae in Verbo dicta sunt, involvant Adventum Domini ut uniret Humanam Essentiam Divinae, per quam unitionem salvaret genus humanum; haec sunt quae significantur in sensu interno per quod ‘adduceret super 1 Abrahamum illud quod locutus est super illum’.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts Jehovah.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.