From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #216

Study this Passage

  
/ 603  
  

216. Quoniam regimen ex bono, quale est in regno caelesti Domini, vocatur Justitia, et regimen ex vero, quale est in regno spirituali Domini, vocatur Judicium, ideo in Verbo dicitur "justitia et judicium," ubi agitur de caelo et de ecclesia, et per "justitiam significatur bonum caeleste, et per "judicium" bonum spirituale, quod bonum, ut supra dictum est, in sua essentia est verum. Ut in sequentibus his locis:-

"Paci non erit finis super throno Davidis, et super regno Ipsius, ad stabiliendum illud, et ad fulciendum illud in judicio et [in] justitia, a nunc et usque in aeternum," (Esaias 9:6 [B.A. 7]):

per "Davidem" ibi intelligitur Dominus, 1 et per "regnum Ipsius" caelum, ut patet ex nunc sequenti loco:

"Suscitabo Davidi Germen justum, et regnabit Rex, et intelligenter aget, et faciet judicium et justitiam in terra," (Jeremias 23:5).

"Exaltetur Jehovah, quia inhabitat altum; implevit Zionem judicio et justitia," (Esaias 33:5)

per "Zionem" etiam intelligitur caelum et ecclesia. 2

"Ego Jehovah faciens... judicium et justitiam in terra, quia in illis beneplacet Mihi," (Jeremias 9:23 [B.A. 24]).

"Desponsabo te Mihi in aeternum, et desponsabo te Mihi in justitia et judicio," (Hoschea 2:19)

"Jehovah in caelis est... justitia tua sicut montes Dei, et judicia tua sicut abyssus magna," (Psalmus 36:6, 7 [B.A. 5-6]);

"Interrogant 3 Me Judicia Justitiae, appropinquationem Dei desiderent," (Esaias 58:2);

et alibi.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod per "Davidem" in propheticis Verbi intelligatur Dominus (1888, 9954).

2. [Swedenborg's footnote] Quod per "Zionem" in Verbo intelligatur ecclesia, in specie ecclesia caelestis (2362, 9055).

3. [Editor's footnote] "Interrogant:"--sic ed. princeps: sed vide Arcana Coelestia 2235, ubi legitur "interrogent."

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1889

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1889. Similiter se habet in hoc capite cum nominibus Abrami, Sarai, Hagaris et Ismaelis; quae autem illa involvunt, constare potest a Contentis, dein ab explicatione singulorum in sequentibus; sed talia sunt quae non facile ad captum explicari possunt; agitur enim sub illis de Rationali Domini quomodo illud conceptum et natum, et quale fiat antequam unitum Domini Interno, quod erat Jehovah quod non facile ad captum explicabile sit, causa est quia hodie non scitur quid internus homo, quid interior, et quid exterior; cum dicitur ‘rationale’, aut ‘rationalis homo’, tunc aliqua idea habetur, at cum dicitur quod rationale sit medium inter internum et externum, hoc pauci si ulli capiunt; sed usque quia in sensu interno hic agitur de Rationali Homine apud Dominum quomodo conceptus et natus ab Interni Hominis influxu in Externum, et haec sunt quae historica de Abramo, Hagare et Ismaele involvunt, ne prorsus peregrina obveniant quae in explicatione sequuntur, sciendum quod apud unumquemvis hominem sit internus homo, sit rationalis qui medius, et sit externus; et quod hi inter se distinctissimi sint, de quibus videantur quae prius dicta n. 978.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.