From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #215

Study this Passage

  
/ 603  
  

215. Regimen in regno spirituali Domini vocatur Judicium, quia in bono spirituali sunt, quod est bonum charitatis erga proximum, et hoc bonum in sua essentia est verum; 1 ac verum est judicii et bonum est justitiae. 2 Ducuntur etiam hi a Domino, sed mediate (208); quapropter illis sunt praefecti, pauciores et plures secundum societatis, in qua sunt, indigentiam. Sunt quoque illis leges, secundum quas inter se vivent. Praefecti administrant omnia secundum leges; intelligunt illas quia sapientes sunt, et in rebus dubiis illustrantur a Domino.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod qui in regno spirituali sunt, in veris sint, et qui in regno caelesti in bono (863, 875, 927, 1023, 1043, 1044, 1555, 2256, 4328, 4493, 5113, 9596).

Quod bonum regni spiritualis sit bonum charitatis erga proximum, et quod hoc bonum in sua essentia sit verum (8042, 10296).

2 Quod "justitia" in Verbo dicatur de bono, et "judicium" de vero, et quod inde "facere justitiam et judicium" sit bonum et verum (2235, 9857).

"Judicia magna" quod sint leges ordinis Divini, ita vera Divina," (7206).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #208

Study this Passage

  
/ 603  
  

208. Conjungitur unum caelum cum altero, seu societas unius caeli cum societate alterius a solo Domino per influxum immediate et mediate, immediate a Se Ipso, et mediate per caelos superiores ordine in inferiores. 1 Quia conjunctio caelorum per influxum est a solo Domino, ideo praecavetur quam maxime, ne aliquis angelus superioris caeli despiciat in societatem inferioris, et loquatur cum aliquo ibi: ut primum hoc fit, deprivatur angelus intelligentia et sapientia sua. Dicetur etiam causa: unicuique angelo sunt tres gradus vitae, sicut sunt tres gradus caeli; illis, qui in intimo caelo sunt, est tertius seu intimus gradus apertus, ac secundus et primus clausi; illis, qui in medio caelo, est secundus gradus apertus, ac primus et tertius clausi; et illis, qui in ultimo caelo sunt, est primus gradus apertus, ac secundus et tertius clausi: ut primum itaque angelus tertii caeli despicit in societatem secundi, et loquitur cum aliquo ibi, clauditur tertius ejus gradus; quo clauso orbatur sua sapientia, nam in tertio gradu residet ejus sapientia, et nulla ei est in secundo et primo. Haec sunt quae intelliguntur per Domini verba apud Matthaeum:

"Qui in tecto est, ne descendat ad accipiendum quod est in domo sua et is qui in agro est ne revertatur retro ad accipiendum vestem suam (24:17-18).

Et apud Lucam:

"In illo die qui in tecto fuerit, et vasa ejus in domo, ne descendat ad tollendum ea: et qui in agro, non revertatur ad post se: mementote uxoris Loti," (17:31-32).

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod influxus sit immediatus a Domino, et mediatus per caelum (6063, 6307, 6472, 9682, 9683).

Quod influxus Domini immediatus sit in omnium singularissima (8717, 8728).

De mediato influxu Domini per caelos (4067, 6982, 6985, 6996)

  
/ 603