From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #215

Study this Passage

  
/ 603  
  

215. Regimen in regno spirituali Domini vocatur Judicium, quia in bono spirituali sunt, quod est bonum charitatis erga proximum, et hoc bonum in sua essentia est verum; 1 ac verum est judicii et bonum est justitiae. 2 Ducuntur etiam hi a Domino, sed mediate (208); quapropter illis sunt praefecti, pauciores et plures secundum societatis, in qua sunt, indigentiam. Sunt quoque illis leges, secundum quas inter se vivent. Praefecti administrant omnia secundum leges; intelligunt illas quia sapientes sunt, et in rebus dubiis illustrantur a Domino.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod qui in regno spirituali sunt, in veris sint, et qui in regno caelesti in bono (863, 875, 927, 1023, 1043, 1044, 1555, 2256, 4328, 4493, 5113, 9596).

Quod bonum regni spiritualis sit bonum charitatis erga proximum, et quod hoc bonum in sua essentia sit verum (8042, 10296).

2 Quod "justitia" in Verbo dicatur de bono, et "judicium" de vero, et quod inde "facere justitiam et judicium" sit bonum et verum (2235, 9857).

"Judicia magna" quod sint leges ordinis Divini, ita vera Divina," (7206).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2362

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2362. ‘Ecce quaeso mihi duae filiae, quae non cognoverunt virum’: quod significet affectiones boni et veri, constat a significatione ‘filiarum’ quod sint affectiones, de qua 1 n. 489-491; ‘quod non cognoverint virum’ significat quod non falsum contaminaverit illas, ‘vir’ enim significat rationale verum, tum quoque in opposito sensu falsum, n. 265, 749, 1007: sunt binae affectiones, nempe boni et veri, videatur n. 1997; illa seu affectio boni, constituit Ecclesiam caelestem, et vocatur in Verbo ‘filia Zionis’, ut et ‘filia virgo Zionis’; haec autem, seu affectio veri, constituit Ecclesiam spiritualem, et vocatur in Verbo ‘filia Hierosolymae’;

[2] ut apud Esaiam,

Sprevit te, subsannavit te filia virgo Zionis, post te caput movit filia Hierosolymae 37:22; 2 Reg. 19:21:

apud Jeremiam,

Quid assimilabo tibi o filia Hierosolymae? quid aequabo tibi, et consolabor te, virgo filia Zionis? Thren. 2:13:

apud Micham, Tu o turris gregis, clive filiae Zionis usque ad te veniet et veniet dominium prius, regnum filiae Hierosolymae, 4:8:

apud Zephaniam,

Jubila filia Zionis, clangite Israel, laetare et exsulta in toto corde filia Hierosolymae, 3:14:

apud Zachariam,

Exsulta valde filia Zionis, clange filia Hierosolymae, ecce rex tuus veniet tibi, 9:9 2 ; Matth. 21:5; Joh. 12:15.

[3] Quod Ecclesia caelestis, seu regnum caeleste Domini, ex affectione boni, hoc est, ex amore in Ipsum Dominum, dicatur ‘filia Zionis’ videatur adhuc, Esai. 10:32; 16:1; 52:2; 62:11; Jer. 4:31; 6:2, 23; Thren. 1:6; 2:1, 4, 8, 10; Mich. 4:10, 13; Zach. 2:14; Ps. 9:15 [KJV Ps. 9:14]; et quod Ecclesia spiritualis, seu regnum spirituale Domini, ex affectione veri, et sic ex charitate erga proximum, dicatur ‘filia Hierosolymae’, Thren. 2:15. De utraque illa Ecclesia; qualis una et qualis altera: pluries in Parte Prima actum est.

[4] Ecclesia caelestis ex eo quod ex amore in Dominum sit in amore erga proximum, assimilatur imprimis filiae innuptae seu virgini, immo etiam vocatur virgo, ut apud Johannem, Hi sunt qui cum mulieribus non polluti sunt, virgines enim sunt: hi sunt qui sequuntur Agnum, quo vadit, ... immaculati enim sunt coram throno Dei, Apoc. 14:4, 5;

ut quoque repraesentaretur hoc in Ecclesia Judaica, injunctum fuit sacerdotibus, ut ‘non viduas, sed virgines in uxores acciperent’, Lev. 21:13-15; Ezech. 44:22.

[5] Ex his quae in hoc versu sunt, constare potest quam purum sit Verbum in sensu interno, tametsi aliter in littera apparet; dum enim haec leguntur, ‘Ecce quaeso mihi duae filiae, quae non cognoverunt virum, educam quaeso eas ad vos, e faciatis eis sicut bonum in oculis vestris, tantum viris illis ne faciatis quicquam’, non aliud quam quoddam impurum subit ideas, imprimis in illorum qui in vita mali sunt; sed usque quam casta haec sint in sensu interno, patet ab explicatione, nempe quod significent affectione: boni et veri, ac beatitudinem quam perciperent ex fruitione earum illi qui Divinum et Sanctum Domini non violant.

Footnotes:

1. The Manuscript has prius.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.