From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #214

Study this Passage

  
/ 603  
  

214. Regimen in regno caelesti Domini vocatur Justitia, quia omnes, qui ibi, in bono amoris in Dominum a Domino sunt et quod ex illo bono fit, vocatur justum. Regimen ibi est solius Domini, Ipse illos ducit, ac in rebus vitae docet: vera, quae judicii vocantur, sunt cordibus eorum inscripta quisque illa scit, percipit, et videt; 1 quapropter res judicii nusquam ibi in litem veniunt, sed res justitiae quae sunt vitae: minus sapientes de his interrogant sapientiores, et hi Dominum, ac responsa ferunt. Caelum eorum, seu intimum gaudium eorum, est vivere juste a Domino.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod angeli caelestes non cogitent et loquantur ex veris prout angeli spirituales, quoniam in perceptione omnium quae veri sunt a Domino (202, 597, 607, 784, 1121, 1387 [1384?] 1398, 1442, 1919, 7680, 7877, 8780, 9277, 10336).

Quod angeli caelestes de veris dicant ita ita, vel non non, at quod angeli spirituales ratiocinentur de illis, num ita sit vel non ita sit; 2715, 3246, 4446, [4448?] 9166, 10786; ubi explicantur Domini verba,

"Esto... sermo vester ita ita, non non; quod ultra haec est, ex malo est," (Matthaeus 5:37).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1398

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1398. Erant plures spiritus circum me qui non boni; venit angelus, et vidi quod spiritus praesentiam ejus non sufferre possent, nam se elongabant magis et magis quo propius accessit, quod mirabar; sed datum scire quod spiritus non possent apud sphaeram quam secum habuit, morari; inde quoque constabat, sicut etiam ab alia experientia, quod unus angelus possit myriades spirituum malorum abigere, num non sustinent sphaeram amoris mutui: sed usque perceptum quod sphaera ejus esset temperata per consociationes aliorum; si non temperata, omnes dissipati fuissent. Inde quoque patet qualis perceptio datur in altera vita, et quomodo consociantur et quomodo dissociantur secundum perceptiones.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.