From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #211

Study this Passage

  
/ 603  
  

211. Ex his constare potest, qualis forma caeli est; quod nempe in intimo caelo omnium perfectissima sit, in medio caelo etiam perfecta sed in inferiori gradu. et in ultimo in adhuc inferiori et quod unius caeli forma ab altera per influxum a Domino subsistat. Sed qualis communicatio per influxum est, non comprehendi potest, nisi sciatur quales sunt gradus altitudinis, et quae illorum graduum differentia est a gradibus longitudinis et latitudinis quales illi et hi gradus sunt. videatur 38

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #87

Study this Passage

  
/ 603  
  

87. [XII.] QUOD CORRESPONDENTIA SIT OMNIUM CAELI CUM OMNIBUS HOMINIS.

Quid correspondentia, hodie nescitur: quod nesciatur est ex pluribus causis; primaria est, quod homo se removerit e caelo per amorem sui et mundi; qui enim se et mundum super omnia amat, is non spectat ad alia quam ad mundana, quia illa adblandiuntur sensibus externis, et oblectant genium, et non ad spiritualia, quia ea adblandiuntur sensibus internis, et oblectant mentem; quapropter ea a se rejiciunt, dicentes, quod superiora sint quam ut sint cogitationis. Aliter fecerunt antiqui: illis scientia correspondentiarum praecipua omnium scientiarum fuit; per illam etiam intelligentiam et sapientiam hauserunt: et illi qui ab ecclesia fuerunt, per illam communicationem habuerunt cum caelo est enim scientia correspondentiarum scientia angelica. Antiquissimi, qui caelestes homines fuerunt, ex ipsa correspondentia, sicut angeli, cogitaverunt; ideo etiam cum angelis locuti sunt; et ideo Dominus illis saepius visus est, et instruxit illos. Sed hodie scientia illa tam prorsus deperdita est, ut non sciatur quid correspondentia. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quantum scientia correspondentiarum praestat aliis scientiis (4820).

Quod praecipua scientia antiquis fuerit scientia correspondentiarum, sed quod hodie oblitterata sit (3021, 3419, 4280, 6749 [4749?] 4844, 4964, 4965 [4966?] 6004, 7729, 10252).

Quod apud orientales, et in Aegypto, viguerit scientia correspondentiarum (5702, 6692, 7097, 7779, 9391, 10407).

  
/ 603