From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #206

Study this Passage

  
/ 603  
  

206. Talis est forma in unoquovis caelo, secundum quam communicatio et extensio cogitationum et affectionum angelis, ita secundum quam intelligentia et sapientia eorum sed alia est communicatio unius caeli cum altero, nempe tertii seu intimi cum secundo seu medio, ac hujus et illius cum primo seu ultimo: ast communicatio inter caelos non dicenda est communicatio, sed influxus de hoc nunc aliquid dicetur. Quod tres caeli sint, et illi inter se distincti, videatur supra in suo articulo (29-40).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #29

Study this Passage

  
/ 603  
  

29. [V.] QUOD TRES CAELI SINT.

Tres caeli sunt, et illi inter se distinctissimi, intimum seu tertium, medium seu secundum, et ultimum seu primum consequuntur illi ac subsistunt inter se, sicut supremum hominis quod caput vocatur, medium ejus quod corpus, et ultimum quod pedes; et sicut suprema pars domus, media ejus, et infima ejus: in tali ordine etiam est Divinum quod a Domino procedit et descendit; inde ex necessitate ordinis caelum tripartitum est.

  
/ 603