From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #20

Study this Passage

  
/ 603  
  

20. [IV.] QUOD CAELUM DISTINCTUM SIT IN DUO REGNA.

Quoniam in caelo sunt infinitae varietates, et una societas non prorsus similis alteri, ne quidem unus angelus alteri, 1 ideo distinguitur caelum in communi, in specie et in parte; in communi in duo regna, in specie in tres caelos, ac in parte in innumeras societaes: de singulis in nunc sequentibus dicetur. Regna dicuntur, quia caelum vocatur "Regnum Dei."

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod infinita varietas sit, et nusquam aliquid idem cum altero (7236, 9002).

Quod etiam in caelis infinita varietas sit (684, 690, 3744, 5598, 7236).

Quod varietates in caelis sint varietates boni (3744, 4005, 7236, 7883, 7836, 9002).

Quod per id omnes societates in caelis, et unusquisque angelus in societate, a se invicem distincti sint (690, 3241, 3519, 3804, 3986, 4067, 4149, 4263, 7236, 7833, 7836).

Sed quod usque omnes unum faciant per amorem a Domino (457, 3986).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7236

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7236. ‘Juxta exercitus illorum’: quod significet secundum genera et species boni in veris, constat ex significatione ‘exercitus’ quod sint vera quae fidei, de qua n. 3448; 1 bona autem Ecclesiae spiritualis sunt 2 in sua essentia non aliud quam vera, 3 haec enim dicuntur bona cum 4 vivitur secundum ea; hinc per ‘exercitum’ cum dicitur de regeneratis intra Ecclesiam spiritualem, 5 significantur bona veri, seu 6 bona in veris. Quod dicatur quod ‘filii Israelis educendi sint juxta exercitus illorum’ est quia dicitur de illis quando exibunt Aegypto, in sensu interno quando ex pugnis cum falsis venient, ita postquam militiam spiritualem exercuerunt; proprie 7 intelligitur per quod ‘educendi juxta exercitus’, quod distinguendi quoad bona in veris, ita in classes secundum qualia boni, et hoc ob causam ut 8 repraesentarent regnum Domini in caelis; ibi omnes distincti sunt et locum in Maximo Homine sortiti sunt secundum quale boni tam in genere quam in specie.

[2] Ex caelis quod distincti sint omnes ibi secundum bona, constare potest quam multiplex et quam varium 9 est bonum, est enim tam varium ut nusquam unus in simili bono sit in quo alter; immo si myriades myriadum multiplicarentur in aeternum, non foret unius bonum simile alterius; sicut nec unus simili facie ac alter; etiam bonum in caelis format facies angelorum; quod perpetua varietas sit, est quia omnis forma ex distinctis variis consistit, si enim duo prorsus similes essent, tunc non potuissent duo esse sed unum; inde quoque est quod in natura nusquam detur unum omni modo simile alteri.

[3] Quod facit bonum tam varium est 10 verum, hoc cum conjungitur qualificat bonum; quod verum tam multiplex sit et varium ut in tantum variare queat bonum, est quia innumerabilia vera sunt, et in alia forma vera interiora quam exteriora, et quod fallaciae quae sensuum externorum 11 se adjungant, et quoque falsa quae sunt concupiscentiarum; cum itaque tam innumerabilia vera sunt, constare potest quod per conjunctiones totidem varia existant ut nusquam possit unum cum altero idem esse; hoc liquet ei qui novit quod modo ex viginti tribus variis per diversas conjunctiones existere possint voces omnium linguarum, immo cum perpetua varietate si 12 milia linguarum forent, quid non ex milibus ac myriadibus variorum ut sunt vera; hoc quoque 13 confirmat regula communis in mundo, quod tot sensus sint quot capita, hoc est, quod tot diversitates idearum quot homines.

Footnotes:

1. sed vera

2. bona veri quae non aliud in sua essentia sunt

3. quae

4. secundum illa vivitur

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. bonum

7. The Manuscript inserts autem.

8. repraesentetur

9. sit

10. The Manuscript inserts praecipue.

11. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

12. The Manuscript inserts vel.

13. patet a regula communi

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.