From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #20

Study this Passage

  
/ 603  
  

20. [IV.] QUOD CAELUM DISTINCTUM SIT IN DUO REGNA.

Quoniam in caelo sunt infinitae varietates, et una societas non prorsus similis alteri, ne quidem unus angelus alteri, 1 ideo distinguitur caelum in communi, in specie et in parte; in communi in duo regna, in specie in tres caelos, ac in parte in innumeras societaes: de singulis in nunc sequentibus dicetur. Regna dicuntur, quia caelum vocatur "Regnum Dei."

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod infinita varietas sit, et nusquam aliquid idem cum altero (7236, 9002).

Quod etiam in caelis infinita varietas sit (684, 690, 3744, 5598, 7236).

Quod varietates in caelis sint varietates boni (3744, 4005, 7236, 7883, 7836, 9002).

Quod per id omnes societates in caelis, et unusquisque angelus in societate, a se invicem distincti sint (690, 3241, 3519, 3804, 3986, 4067, 4149, 4263, 7236, 7833, 7836).

Sed quod usque omnes unum faciant per amorem a Domino (457, 3986).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #457

Study this Passage

  
/ 10837  
  

457. Fere omnes qui e mundo in alteram vitam veniunt, putant quod infernum sit simile unicuivis, et quod caelum sit simile unicuivis, cum tamen utrobivis indefinitae diversitates et varietates sint, et nusquam uni prorsus simile infernum, nec usquam uni prorsus simile caelum, ac alteri, sicut nusquam datur unus homo, spiritus ac angelus prorsus similis alteri: cum solum cogitarem quod bini essent prorsus similes aut aequales, horruerunt illi qui in mundo spirituum et qui in caelo angelico, dicentes quod omne unum formetur ex harmonia plurium, et quod tale unum sit qualis harmonia, et quod nusquam subsistere possit unum absolute sed unum harmonicum; ita omnis societas in caelis unum format, et omnes societates simul, seu universum caelum, unum, et hoc a solo Domino per amorem. Angelus quidam recensebat modo genera universalissima gaudiorum spirituum, seu primi caeli, circiter ad octo 1 et septuaginta et quadringenta: inde concludi potuit, quot innumera genera minus universalia, et quot innumerabiles species, quae sunt cujusvis generis; et cum tot ibi, quot indefinita genera felicitatum in caelo spirituum angelicorum, et adhuc magis in caelo angelorum.

Footnotes:

1. This is written as 478 in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.