From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #20

Study this Passage

  
/ 603  
  

20. [IV.] QUOD CAELUM DISTINCTUM SIT IN DUO REGNA.

Quoniam in caelo sunt infinitae varietates, et una societas non prorsus similis alteri, ne quidem unus angelus alteri, 1 ideo distinguitur caelum in communi, in specie et in parte; in communi in duo regna, in specie in tres caelos, ac in parte in innumeras societaes: de singulis in nunc sequentibus dicetur. Regna dicuntur, quia caelum vocatur "Regnum Dei."

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod infinita varietas sit, et nusquam aliquid idem cum altero (7236, 9002).

Quod etiam in caelis infinita varietas sit (684, 690, 3744, 5598, 7236).

Quod varietates in caelis sint varietates boni (3744, 4005, 7236, 7883, 7836, 9002).

Quod per id omnes societates in caelis, et unusquisque angelus in societate, a se invicem distincti sint (690, 3241, 3519, 3804, 3986, 4067, 4149, 4263, 7236, 7833, 7836).

Sed quod usque omnes unum faciant per amorem a Domino (457, 3986).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4263

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4263. ‘Capras ducentas et capros viginti, oves ducentas et arietes viginti’: quod significet bona et inde vera Divina, constat ex significatione ‘caprarum et ovium’ quod sint bona, de qua n. 3995, 4006, 4169; ex significatione ‘caprarum et arietum’ quod sint vera, de qua n. 4005, 4170; hic bona et vera Divina. Quod bona et vera toties nominentur, et per tot varia significentur, est quia omnia quae caeli sunt et quae Ecclesiae, se referunt 1 ad illa, illa quae amoris et charitatis sunt, ad bona, et illa quae fidei, ad vera; sed usque sunt differentiae illorum quoad genera et quoad species, innumerabiles, immo indefinitae, ut constare potest ex eo quod omnes qui in bono sunt, in regno Domini sint, et usque nulla societas ibi in simili bono est, ne quidem unus in societate 2 in simili ac alter; unum enim [et] idem bonum apud duos nusquam dari potest, minus apud plures, tunc enim unum et idem forent, non duo, minus plures; ex variis consistit omne unum, et hoc per caelestem harmoniam et concordiam.

Footnotes:

1. referant, in the Manuscript, the First Latin Edition.

2. The Manuscript places this after alter.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.