From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #199

Study this Passage

  
/ 603  
  

199. Ipsissima prima causa est, quod Dominus praesens sit unicuivis secundum amorem et fidem, 1 et quod omnia appareant in propinquo et e longinquo secundum Ipsius praesentiam, nam inde determinata sunt omnia quae in caelis. Per id etiam angelis est sapientia, nam per id illis est extensio cogitationum, et per id est communicatio omnium quae in caelis verbo, per id illis est, quod spiritualiter cogitent, et non naturaliter sicut homines.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod conjunctio et praesentia Domini apud angelos se habeat secundum receptionem amoris et charitatis ab ipso (290, 681, 1954, 2658, 2886, 2888, 2889, 3001, 3741, 3742, 3743, 4318, 4319, 4524, 7211, 9128).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7211

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7211. ‘Et deducam vos ad terram, qua sustuli manum Meam ad dandum illam Abrahamo, Jischako, et Jacobo’: quod significet ex Divina potentia elevationem ad caelum, ubi Divinum Humanum est Omne, constat ex significatione ‘deducere ad terram’, nempe Canaanem, quod sit elevare ad caelum; quod terra Canaan sit regnum Domini seu caelum, videatur supra n. 1 7196; ex significatione ‘tollere manum’ cum dicitur de Jehovah seu Domino, quod sit ex Divina potentia; quod ‘manus’ sit potentia, videatur n. 878, 4931-4937, 5327, 5328, 6947, 7011; et ex repraesentatione ‘Abrahami, Jischaki, et Jacobi’ quod sit Dominus quoad Ipsum Divinum, et quoad Divinum Humanum, de qua n. 6804, 6847, hic Dominus quoad Divinum Humanum quia Hoc est Omne in caelo; causa quod Divinum Humanum 2 sit Omne in caelo, est quia nullus ibi, ne quidem angelus intimi seu tertii caeli, aliquam ideam de Ipso Divino potest habere, secundum Domini verba apud Johannem, Deum nemo vidit unquam, 1:18;

Non vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, 5:37 3 ; sunt enim angeli finiti, 4 et finitum non potest habere ideam Infiniti; quapropter in caelo nisi de Deo haberent ideam speciei humanae, nullam haberent, vel indecentem; ac ita non potuissent conjungi Divino, nec per fidem nec per amorem; 5 cum ergo ita est, in caelo percipiunt Divinum in forma humana; inde est quod Divinum Humanum in caelis sit Omne in intuitionibus et inde Omne in fide et amore, unde conjunctio per quam 6 salvatio, n. 7 6700.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. Domini sit in the Manuscript, and est, in the First Latin Edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. ideo non possunt non habere ideam finitam de Deo, non autem infinitam

5. The Manuscript inserts nam in aliqua specie aut forma ut apud se videbunt Deum, alioquin idea de Divino dissiparetur sicut visus in universo, vel pro specie Humana obveniret species indecens...

6. salvatio omnium qui in fide et amore sunt

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.