From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #188

Study this Passage

  
/ 603  
  

188. Angeli, ex quibus regnum caeleste Domini, habitant ut plurimum in editioribus locis, quae apparent sicut montes ex humo: angeli, ex quibus regnum spirituale Domini, habitant in minus editis locis, quae apparent sicut colles: angeli autem, qui in infimis caeli, habitant in locis quae apparent sicut petrae ex saxis. Haec quoque existunt ex correspondentia nam interiora correspondent superioribus, et exteriora inferioribus. 1 Ex eo est, quod "montes" in Verbo significent amorem caelestem, "colles" amorem spiritualem, et "petrae" fidem. 2

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod in Verbo interiora exprimantur per superiora, et quod superiora significent interiora (2148, 3084, 4599, 5146, 8325). Quod "altum" significet internum, et quoque caelum (1735, 2148, 4210, 4599, 8153).

2. [Swedenborg's footnote] Quod in caelo appareant montes, colles, petrae, valles, terrae, prorsus sicut in mundo (10608).

Quod super montibus habitent angeli qui in bono amoris, super collibus qui in bono charitatis, super petris qui in bono fidei (10438).

Quod ideo per montes in Verbo significetur bonum amoris (795, 4210, 6435, 8327, 8758, 10438, 10608).

Per "colles" bonum charitatis (6435, 10438).

Per "petras" bonum et verum fidei (8581, 10580).

Quod "lapis," ex quo petra similiter significet verum fidei (114, 643, 1298, 3720, 6426, 8608 [8609?] 10376).

Inde est quod per "montes" significetur caelum (8327, 8805, 9420).

Et per "cacumen montis" supremum caeli (9422, 9434, 10608). Quod ideo antiqui cultum sanctum habuerint super montibus (796, 2722).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8608

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8608. ‘Et manus Moschis graves’: quod significet quod potentia spectandi sursum 1 ad Dominum deficeret, constat ex significatione ‘manuum’ quod 2 sint potentiae quae fidei, de qua supra n. 8604, et ex significatione ‘gravium’, seu quod vires elevandi manus 3 diminuerentur, quod sit quod potentia spectandi sursum ad Dominum deficeret, nam per ‘elevare 4 manus’ significatur fides spectans sursum ad Dominum, n. 8604, et per ‘demittere manum’ fides spectans deorsum a Domino, n. 8606.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. sit potentia but sint was written first

3. deficerent

4. manum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.