From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #188

Study this Passage

  
/ 603  
  

188. Angeli, ex quibus regnum caeleste Domini, habitant ut plurimum in editioribus locis, quae apparent sicut montes ex humo: angeli, ex quibus regnum spirituale Domini, habitant in minus editis locis, quae apparent sicut colles: angeli autem, qui in infimis caeli, habitant in locis quae apparent sicut petrae ex saxis. Haec quoque existunt ex correspondentia nam interiora correspondent superioribus, et exteriora inferioribus. 1 Ex eo est, quod "montes" in Verbo significent amorem caelestem, "colles" amorem spiritualem, et "petrae" fidem. 2

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod in Verbo interiora exprimantur per superiora, et quod superiora significent interiora (2148, 3084, 4599, 5146, 8325). Quod "altum" significet internum, et quoque caelum (1735, 2148, 4210, 4599, 8153).

2. [Swedenborg's footnote] Quod in caelo appareant montes, colles, petrae, valles, terrae, prorsus sicut in mundo (10608).

Quod super montibus habitent angeli qui in bono amoris, super collibus qui in bono charitatis, super petris qui in bono fidei (10438).

Quod ideo per montes in Verbo significetur bonum amoris (795, 4210, 6435, 8327, 8758, 10438, 10608).

Per "colles" bonum charitatis (6435, 10438).

Per "petras" bonum et verum fidei (8581, 10580).

Quod "lapis," ex quo petra similiter significet verum fidei (114, 643, 1298, 3720, 6426, 8608 [8609?] 10376).

Inde est quod per "montes" significetur caelum (8327, 8805, 9420).

Et per "cacumen montis" supremum caeli (9422, 9434, 10608). Quod ideo antiqui cultum sanctum habuerint super montibus (796, 2722).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8325

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8325. ‘Introduces illos’: quod significet elevationem, constat ex significatione ‘introducere’, cum ad caelum, quod sit elevatio; elevatio dicitur quia caelum coram visu spirituum externo est in alto, 1 ac coram visu interno, qualis est angelorum, est caelum in interno; omne enim internum in altera vita sistitur repraesentative sicut supra, et externum sicut infra, inde caelum apparet supra et infernum infra, n. 2148, 3084, 4599, 5146; sunt enim status veri et boni, et in opposito sensu status falsi et mali, qui per altitudines et profunditates, verbo, qui per distantias et loca in altera vita repraesentantur, videatur n. 2625, 2837, 3356, 3387, 4321, 4882, 2 5605, 7381.

[2] Solum ex hac experientia concludi potest quam aegre possit naturalis homo capere spiritualia, consequenter illa quae caeli sunt; quis illorum potest comprehendere quod spatia et tempora non dentur in caelo, sed pro illis status, nempe status boni seu status esse per spatia, ac status veri seu status existere per tempora? Mere naturalis homo annon credet quod prorsus inane 3 ac nihil sit ubi non tempus ac spatium? Inde patet, 4 si naturalis homo apud se concludit quod nihil credendum sit nisi quod capit, quod tunc in enormes errores 5 se conjiciat; sicut se habet cum spatiis et temporibus, ita etiam 6 se habet in multis aliis; 7 sicut pro exemplo: naturalis homo 8 non potest non in phantasticum de Divino labi cum cogitat ex tempore quid Divinum fecerat ante creationem mundi, hoc est, quid egerat ab aeterno eousque; nec potest extricari e nodo isto priusquam ideae temporis et spatii removentur; angeli 9 cum de aeterno hoc cogitant, nusquam de illo cogitant ex tempore sed ex statu.

[3] In altera vita apparent 10 binae statuae partim carneae, et partim lapideae, locatae in termino universi creati, anterius versus sinistrum; dicitur de illis quod deglutiant illos qui cogitant de Divino quid ab aeterno fecerat antequam 11 creavit mundum; deglutitio repraesentat quod homo, quia non cogitare potest nisi ex spatio et tempore, non possit se inde extricare ex se sed ex Divino, quod fit vel per cogitationis illius dissipationem vel per remotionem idearum 12 temporis.

Footnotes:

1. at quoad visum internum

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. et prorsus

4. The Manuscript inserts quod.

5. labatur

6. cum rebus aliis habet

7. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

8. nusquam potest intelligere quid Divinum fecerat ante creationem mundi et quid tunc egerat ab aeterno

9. The Manuscript inserts enim.

10. bina animalia ferocia, partim carnea, et partim lapidea, locata

11. creaverat

12. ex tempore

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.