From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #188

Study this Passage

  
/ 603  
  

188. Angeli, ex quibus regnum caeleste Domini, habitant ut plurimum in editioribus locis, quae apparent sicut montes ex humo: angeli, ex quibus regnum spirituale Domini, habitant in minus editis locis, quae apparent sicut colles: angeli autem, qui in infimis caeli, habitant in locis quae apparent sicut petrae ex saxis. Haec quoque existunt ex correspondentia nam interiora correspondent superioribus, et exteriora inferioribus. 1 Ex eo est, quod "montes" in Verbo significent amorem caelestem, "colles" amorem spiritualem, et "petrae" fidem. 2

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod in Verbo interiora exprimantur per superiora, et quod superiora significent interiora (2148, 3084, 4599, 5146, 8325). Quod "altum" significet internum, et quoque caelum (1735, 2148, 4210, 4599, 8153).

2. [Swedenborg's footnote] Quod in caelo appareant montes, colles, petrae, valles, terrae, prorsus sicut in mundo (10608).

Quod super montibus habitent angeli qui in bono amoris, super collibus qui in bono charitatis, super petris qui in bono fidei (10438).

Quod ideo per montes in Verbo significetur bonum amoris (795, 4210, 6435, 8327, 8758, 10438, 10608).

Per "colles" bonum charitatis (6435, 10438).

Per "petras" bonum et verum fidei (8581, 10580).

Quod "lapis," ex quo petra similiter significet verum fidei (114, 643, 1298, 3720, 6426, 8608 [8609?] 10376).

Inde est quod per "montes" significetur caelum (8327, 8805, 9420).

Et per "cacumen montis" supremum caeli (9422, 9434, 10608). Quod ideo antiqui cultum sanctum habuerint super montibus (796, 2722).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8153

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8153. ‘Et filii Israelis exeuntes manu excelsa’: quod significet cum tamen exempti ab eorum subjugationis conatu [ex] potentia Divina, constat ex repraesentatione ‘filiorum Israelis’ quod sint qui ab Ecclesia spirituali, seu in fide conjuncta charitati, ut nunc supra n. 8152; ex significatione ‘exire’ quod sit liberari, seu eximi a conatu subjugationis illorum; qui conatus significatur per 1 persequi, n. 8152; et ex significatione ‘manus excelsae’ quod sit potentia Divina; per ‘manum’ enim significatur potentia, n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 5544, 6292, 6947, 7011, 7188, 7189, 7518, 7673, 8050, 8069, et per ‘excelsum’ significatur Divinum; quod ‘excelsum’ sit Divinum, est quia per illud intelligitur caelum ubi Divinum; inde in Verbo de Jehovah seu Domino dicitur quod ‘habitet in excelso’, et 2 Ipse vocatur ‘Altissimus’, ut apud Esaiam,

Exaltatus 3 Jehovah, quia inhabitat excelsum, Esai. 33:[5]:

apud eundem,

Sic dixit altus et Excelsus, habitans in aeternum, et Cujus nomen Sanctus, In sancto et alto habito, 57:15:

apud Davidem,

Jehovah misit de alto, et eripuit me, Ps. 18:17 [KJV Ps. 18:16]:

4 inde Jehovah vocatur Altissimus, Deut. 32:8 5 ; Dan. 4:14, 21, 31 [KJV 17, 24, 34] 7:18, 22, 25; Ps. 7:18 [KJV Ps. 7:17]; Ps. 9:3 [KJV Ps. 9:2]; Ps. 18:14 [KJV Ps. 18:13]; Ps. 46:5 [KJV Ps. 46:4]; Ps. 50:14; Ps. 57:3 [KJV Ps. 57:2]; Ps. 82:6. Quia ‘altum’ significabat caelum, ac inibi Divinum, 6 inde cultus Divinus ab illis qui ab Ecclesia repraesentativa instituebatur super montibus ac super locis altis; ac ideo quoque in excelsis quae sibi etiam aedificabant, de quibus passim in Historicis et Propheticis Verbi, 7 ut apud Ezechielem,

Aedificasti tibi excelsum, et fecisti tibi altum in omni platea; super omni capite viae aedificasti excelsum tuum, 16:24, 25, 31.

Quod Divinum significatum sit per ‘altum’, 8 est quia per caelum stelliferum significatum est caelum angelicum, et 9 etiam creditum quod ibi esset; sed sapientiores illorum sciebant quod caelum non 10 esset in alto sed ubi bonum amoris, et hoc intus in 11 homine, ubicumque is 12 esset; quod ‘alta’ sint interiora, seu bona quae ibi, videatur n. 450, 1735, 2148, 4210, 4599.

Footnotes:

1. servitatem, Arcana Coelestia 6666, 6670, 6671, e qua exemti seu liberati sunt

2. The Manuscript inserts inde.

3. The Manuscript inserts est.

4. The Manuscript deletes inde and inserts et.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. cultus Divinus in Ecclesia repraesentativa fuit

7. et

8. erat

9. The Manuscript places this after quod.

10. sit

11. The Manuscript inserts ipso.

12. est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.