From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #188

Study this Passage

  
/ 603  
  

188. Angeli, ex quibus regnum caeleste Domini, habitant ut plurimum in editioribus locis, quae apparent sicut montes ex humo: angeli, ex quibus regnum spirituale Domini, habitant in minus editis locis, quae apparent sicut colles: angeli autem, qui in infimis caeli, habitant in locis quae apparent sicut petrae ex saxis. Haec quoque existunt ex correspondentia nam interiora correspondent superioribus, et exteriora inferioribus. 1 Ex eo est, quod "montes" in Verbo significent amorem caelestem, "colles" amorem spiritualem, et "petrae" fidem. 2

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod in Verbo interiora exprimantur per superiora, et quod superiora significent interiora (2148, 3084, 4599, 5146, 8325). Quod "altum" significet internum, et quoque caelum (1735, 2148, 4210, 4599, 8153).

2. [Swedenborg's footnote] Quod in caelo appareant montes, colles, petrae, valles, terrae, prorsus sicut in mundo (10608).

Quod super montibus habitent angeli qui in bono amoris, super collibus qui in bono charitatis, super petris qui in bono fidei (10438).

Quod ideo per montes in Verbo significetur bonum amoris (795, 4210, 6435, 8327, 8758, 10438, 10608).

Per "colles" bonum charitatis (6435, 10438).

Per "petras" bonum et verum fidei (8581, 10580).

Quod "lapis," ex quo petra similiter significet verum fidei (114, 643, 1298, 3720, 6426, 8608 [8609?] 10376).

Inde est quod per "montes" significetur caelum (8327, 8805, 9420).

Et per "cacumen montis" supremum caeli (9422, 9434, 10608). Quod ideo antiqui cultum sanctum habuerint super montibus (796, 2722).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4210

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4210. ‘Sacrificavit Jacob sacrificium in monte’: quod significet cultum ex bono amoris, constat ex significatione ‘sacrificii’ quod sit cultus, de qua n. 922, 923, 2180; et ex significatione ‘montis’ quod sit bonum amoris, de qua n. 795, 796, 1430; ‘sacrificium’ significat cultum quia sacrificia et holocausta fuerunt principalia omnis cultus in Ecclesia repraesentativa postera seu Hebraea; in montibus etiam sacrificabant, ut quoque passim ex Verbo constat, quia ‘montes’ ex altitudine significabant illa quae alta essent, ut sunt illa quae caeli, ac caelestia vocantur, et inde 1 in supremo sensu significabant Dominum, Quem Altissimum vocarunt; ex apparentia ita putarunt, nam quae interiora sunt, apparent sicut altiora, prout caelum apud hominem; hoc interius est in illo, at usque 2 autumat homo quod in alto sit; inde est quod ubi ‘altum’ in Verbo dicitur, in sensu interno significetur interius;

[2] in mundo non aliter sciri potest quam quod caelum sit in alto, tam ex eo quod caelum quoque dicatur illud aspectabile quod circum circa in alto est, quam 3 quia homo in tempore et loco est, et sic cogitat ex ideis quae inde, et quoque ex eo quod pauci sciant quid interius, et adhuc pauciores quod ibi non locus nec tempus; inde est quod secundum ideas cogitationis hominis locutum sit in Verbo; si non secundum illas sed secundum ideas angelicas, tunc homo ne hilum percepisset, sed quisque mirabundus stetisset, quid illud, et num aliquid, et sic rejecisset sicut quoddam in quo nihil intellectui simile foret.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript inserts ex apparentia.

3. The Manuscript has tum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.