From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #188

Study this Passage

  
/ 603  
  

188. Angeli, ex quibus regnum caeleste Domini, habitant ut plurimum in editioribus locis, quae apparent sicut montes ex humo: angeli, ex quibus regnum spirituale Domini, habitant in minus editis locis, quae apparent sicut colles: angeli autem, qui in infimis caeli, habitant in locis quae apparent sicut petrae ex saxis. Haec quoque existunt ex correspondentia nam interiora correspondent superioribus, et exteriora inferioribus. 1 Ex eo est, quod "montes" in Verbo significent amorem caelestem, "colles" amorem spiritualem, et "petrae" fidem. 2

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod in Verbo interiora exprimantur per superiora, et quod superiora significent interiora (2148, 3084, 4599, 5146, 8325). Quod "altum" significet internum, et quoque caelum (1735, 2148, 4210, 4599, 8153).

2. [Swedenborg's footnote] Quod in caelo appareant montes, colles, petrae, valles, terrae, prorsus sicut in mundo (10608).

Quod super montibus habitent angeli qui in bono amoris, super collibus qui in bono charitatis, super petris qui in bono fidei (10438).

Quod ideo per montes in Verbo significetur bonum amoris (795, 4210, 6435, 8327, 8758, 10438, 10608).

Per "colles" bonum charitatis (6435, 10438).

Per "petras" bonum et verum fidei (8581, 10580).

Quod "lapis," ex quo petra similiter significet verum fidei (114, 643, 1298, 3720, 6426, 8608 [8609?] 10376).

Inde est quod per "montes" significetur caelum (8327, 8805, 9420).

Et per "cacumen montis" supremum caeli (9422, 9434, 10608). Quod ideo antiqui cultum sanctum habuerint super montibus (796, 2722).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10580

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10580. ‘Et dixit Jehovah, Ecce locus Mecum, et stabis super petra’: quod significet statum fidei in Deum, 1 constat ex significatione ‘loci’ quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387, 4321, 4882, 2 5605, 7381, 9440, 9967, 10146, et ex significatione ‘petrae’ quod sit fides, de qua n. 8581, 10438; quod sit 3 status fidei in Deum, est quia dicitur ‘locus Mecum’. Quod hoc significetur per haec verba, nemo scire potest nisi ex sensu interno, ita nisi 4 sciat quid in illo sensu est ‘locus’ et quid ‘petra’, nam quid foret alioquin, quod locus esset cum Jehovah 5 super petra? foret quod Jehovah habitaret ibi, et daret ei locum Secum, cum tamen Jehovah habitat in caelo apud angelos, et in Ecclesia apud homines. Quod ‘petra’ sit fides, est ex apparentiis in altera vita; qui in fide sunt, illi habitant ibi super petris, qui autem in amore 6 , illi habitant super montibus; petrae ibi apparent lapideae, montes autem non lapidei, quia sunt elevationes terrae; inde est quod ‘petra’ significet fidem.

Footnotes:

1. in deum dicitur quia id crediderat quod Deus sed quod plures written in m

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. fides

4. sciatur

5. in

6. The Manuscript inserts sunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.