From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #184

Study this Passage

  
/ 603  
  

184. Sed praestat documenta experientiae in medium afferre. Quoties locutus sum cum angelis ore ad os, toties fui cum illis in eorum habitaculis. Habitacula eorum sunt prorsus sicut habitacula in tellure, quae domus vocantur, sed pulchriora sunt in illis camerae, conclavia, et cubicula, magno numero, et sunt atria, et circumcirca horti, floreta, et campi. Ubi consociati sunt, ibi habitacula contigua sunt, unum juxta alterum, disposita in formam civitatis, cum plateis, viis et foris, prorsus ad similitudinem urbium in nostra tellure: datum etiam est pervagari illas, et me circumspicere undequaque, et per vices intrare domos: hoc factum est in plena vigilia, cum interior visus mihi apertus est. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod angelis sint civitates, palatia, et domus, de quibus (940-942, 1116, 1626-1628, 1630, 1631, 4622).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1630

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1630. Indignantur valde spiritus quod homines nullam opinionem habeant de spirituum et angelorum vita, et quod putent eos esse in statu obscuro, qui non posset esse quam tristissimus, et quasi in vacuo et inani, cum tamen in summa luce sunt, et in fruitione omnium bonorum quoad omnes sensus, et quidem ad perceptionem eorum intimam. Fuerunt etiam animae quae recentes e mundo venerunt, secum habentes ex principiis ibi captis quod talia non darentur in altera vita, quare introducti ad angelorum domicilia, et ibi cum illis locuti et viderunt illa; cum redirent, dicebant quod perceperint ita esse, et quod illa realia sint, quodque hoc in vita corporis nusquam crediderint nec credere potuerint; et quod haec non possint non esse inter mirabilia quae non creduntur, quia non capiuntur, sed quia experientia sensus est, sed sensus interioris, et hoc illis dicitur quod usque non ideo dubitaturi, quia non capiunt; si enim nihil crederetur nisi quod capitur, nihil crederetur de illis quae sunt interioris naturae, minus quae sunt vitae aeternae: inde est insania nostri saeculi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.