From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #175

Study this Passage

  
/ 603  
  

175. Quoniam omnia quae interioribus correspondent. etiam repraesentant illa, ideo vocantur Repraesentativa; et quia variantur secundum statum interiorum apud illos, ideo vocantur Apparentiae tametsi illa quae apparent coram oculis angelorum in caelis, et percipiuntur sensibus illorum, ita ad vivum apparent et percipiuntur, sicut illa quae in tellure ab homine, immo multo clarius, distinctius et perceptibilius. Apparentiae, quae in caelis inde sunt, dicuntur apparentiae reales, quia realiter existunt: dantur etiam apparentiae non reales, quae sunt illa quae quidem apparent, sed non correspondent interioribus; 1 sed de his in sequentibus.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omnia quae apud angelos apparent, sint repraesentativa (1971, 3213-3226, 3457 [3342?] 3475, 3485, 9481, 9574 [9457?] 9576, 9577).

Quod caeli sint pleni repraesentativis (1521, 1532, 1619).

Quod repraesentativa eo pulchriora sint, quo interius in caelis (3475).

Quod repraesentativa ibi sint apparentiae reales, quia a luce caeli (3485).

Quod influxus Divinus vertatur in repraesentativa in caelis superioribus, et inde quoque in caelis inferioribus (2179, 3213, 9457, 9481, 9576, 9577).

Repraesentativa dicuntur quae apparent coram oculis angelorum in talibus formis quales sunt in natura, ita quales sunt in mundo (9574 [9457?]).

Quod interna sic vertantur in externa (1632, 2987-3002). Repraesentativa in caelis qualia, illustratum per varia exempla (1521, 1532, 1619-1628, 1807, 1973, 1974, 1977, 1980, 1981, 2299, 2601, 2761, 2762, 3217, 3219, 3220, 3348, 3350, 5198, 9090, 10278 [10276?]).

Quod omnia, quae in caelis apparent, sint secundum correspondentias, et dicantur repraesentativa (3213-3226, 3457 [3342?] 3475, 3485, 9481, 9574 [9457?] 9576, 9577).

Quod omnia quae correspondent, etiam repraesentent, et quoque talia significent (2890 [2896?] 2987, 2971 [2991?] 2989, 2990, 3002, 3005).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3219

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3219. Cum angeli in sermone sunt de 1 cogitationibus, et de ideis, ac de influxu, tunc in mundo spirituum apparent sicut aves formatae secundum sermonis illorum subjectum; inde est quod aves in Verbo significent rationalia, seu illa quae sunt cogitationis, n. 40, 745, 776, 991. Quondam mihi in conspectum veniebant aves, una obscura et deformis, binae autem nobiles et pulchrae, et cum viderem illas, ecce tunc incidebant in me aliqui spiritus tali vehementia ut tremorem incuterent nervis et ossibus; opinatus sum quod nunc sicut aliquoties prius, mali spiritus in me invaderent conatu perdendi, sed non tale erat; cessante tremore, et spirituum qui incidebant, emotione, locutus cum illis, quaerens quid esset, dicebant quod delapsi 2 sint e quadam societate angelica, in qua sermo fuit de cogitationibus et influxu, et quod illi fuissent in opinione quod illa quae sunt cogitationis influant ab extra, scilicet per sensus externos, secundum apparentiam; sed societas caelestis in qua erant, quod influant ab intra; et quia in falso essent, quod 3 inde delapsi sint, 4 non quod dejecti, nam angeli nullum a se dejiciunt, sed quia in falsitate, deciderunt inde a se; et quod haec causa fuisset. Inde scire datum quod sermo in caelo de cogitationibus et influxu repraesentetur per aves, et illorum qui in falso sunt, per aves obscuras et deformes, qui autem in vero, per aves nobiles et pulchras; ac simul instructus quod omnia cogitationis influant ab intra, non autem ab extra tametsi ita apparet; ac dictum quod contra ordinem sit ut posterius influat in prius, aut crassius in purius, ita ut corpus in animam.

Footnotes:

1. cognitionibus, in the First Latin Edition, cogitationibus ac meditationibus, ut in the Manuscript.

2. The Manuscript has essent

3. The Manuscript has idcirco

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.