From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #17

Study this Passage

  
/ 603  
  

17. Quod Divinum a Domino procedens, quod afficit angelos, et facit caelum, sit amor, testatur omnis experientia in caelo; omnes enim, qui ibi, sunt formae amoris et charitatis, apparent in pulchritudine ineffabili, ac amor elucet ex facie illorum, ex loquela, et ex singulis vitae illorum. 1 Praeterea sunt sphaerae vitae spirituales, quae procedunt ex unoquoque angelo et ex unoquoque spiritu, et circumfundunt illos, per quas noscuntur quandoque ad multam distantiam, quales sunt quoad affectiones quae amoris nam sphaerae illae effluunt ex vita affectionis et inde cogitationis, seu ex vita amoris et inde fidei cujusvis. Sphaerae ab angelis prodeuntes tam plenae sunt amore, ut afficiant intima vitae illorum apud quos sunt perceptae aliquoties a me sunt, ac ita affecerunt. 2 Quod amor sit a quo angeli suam vitam habent, inde etiam patuit, quod unusquisque in altera vita se vertat secundum amorem suum; qui in amore in Dominum sunt et in amore erga proximum, se vertunt constanter ad Dominum; qui autem in amore sui sunt, se vertunt constanter retro a Domino: hoc fit in omni versura corporis eorum; nam in altera vita spatia se habent secundum status interiorum eorum, similiter plagae, quae ibi non determinatae sunt sicut in mundo, sed determinantur secundum aspectum faciei illorum: verum non sunt angeli qui se vertunt ad Dominum, sed Dominus qui vertit illos ad Se, qui amant facere illa quae ab Ipso. 3 Sed de his plura in sequentibus, ubi de Plagis in altera vita.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod angeli sint formae amoris [et] charitatis (3804, 4735, 4797, 4985, 5199, 5530, 9879, 10177).

2. [Swedenborg's footnote] Quod sphaera spiritualis, quae est sphaera vitae, effluat et exundet ex unoquovis homine, spiritu et angelo, et circumstipet illos (4497, 5179, 7454, 8630). Quod effluat ex vita affectionis et inde cogitationis illorum (2489, 4464, 6206).

3. [Swedenborg's footnote] Quod spiritus et angeli se convertant constanter ad suos amores, et qui in caelis constanter ad Dominum (10130, 10189, 10420, 10702).

Quod plagae in altera vita cuique sint secundum aspectum faciei, et inde determinentur, aliter ac in mundo (10130, 10189, 10420, 10702).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5199

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5199. ‘Pulchrae aspectu’: quod significet quae fidei, constat ex significatione ‘pulchritudinis’ et ‘aspectus’; pulchritudo spiritualis est affectio veri interioris, et aspectus spiritualis est fides; inde per ‘pulchras aspectu’ significatur affectio veri fidei, videatur n. 553, 3080, 3821, 4985; quod pulchritudo spiritualis sit affectio veri interioris, est inde quia verum est forma boni; ipsum bonum quod a Divino in caelo, est a quo vita est angelis, sed forma vitae illorum est per vera quae a bono illo; 1 ast verum fidei non facit pulchritudinem sed ipsa affectio quae inest veris fidei quae est a bono; pulchritudo ex solo vero fidei se habet sicut pulchritudo faciei pictae vel sculptae; sed pulchritudo ex affectione veri quae ex bono, se habet sicut pulchritudo faciei vivae animatae ab amore caelesti, nam qualis 2 amor seu qualis affectio elucet ex forma faciei, talis est pulchritudo; inde est quod angeli appareant pulchritudine ineffabili; ex faciebus illorum elucet bonum amoris per verum fidei quae non solum coram visu apparent sed etiam percipiuntur a sphaeris quae ex illis;

[2] causa quod inde pulchritudo, est quia universum caelum est Maximus Homo et correspondet omnibus et singulis apud hominem; qui itaque in bono amoris et inde in vero fidei est, in forma caeli est, consequenter in pulchritudine in qua caelum ubi Divinum a Domino est Omne in omnibus; inde quoque est quod qui in inferno sunt, quia contra bonum et verum, sint deformitate horrenda, et quod in luce caeli non appareant sicut homines sed sicut monstra. Quod aspectus spiritualis sit fides, est quia ‘aspicere et videre’ in sensu interno est intelligere, ac in sensu adhuc interiore, fidem habere, videatur n. 897, 2150, 2325, 2807, 3863, 3869, 4403-4421.

Footnotes:

1. at

2. affectio seu amor

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.