From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #17

Study this Passage

  
/ 603  
  

17. Quod Divinum a Domino procedens, quod afficit angelos, et facit caelum, sit amor, testatur omnis experientia in caelo; omnes enim, qui ibi, sunt formae amoris et charitatis, apparent in pulchritudine ineffabili, ac amor elucet ex facie illorum, ex loquela, et ex singulis vitae illorum. 1 Praeterea sunt sphaerae vitae spirituales, quae procedunt ex unoquoque angelo et ex unoquoque spiritu, et circumfundunt illos, per quas noscuntur quandoque ad multam distantiam, quales sunt quoad affectiones quae amoris nam sphaerae illae effluunt ex vita affectionis et inde cogitationis, seu ex vita amoris et inde fidei cujusvis. Sphaerae ab angelis prodeuntes tam plenae sunt amore, ut afficiant intima vitae illorum apud quos sunt perceptae aliquoties a me sunt, ac ita affecerunt. 2 Quod amor sit a quo angeli suam vitam habent, inde etiam patuit, quod unusquisque in altera vita se vertat secundum amorem suum; qui in amore in Dominum sunt et in amore erga proximum, se vertunt constanter ad Dominum; qui autem in amore sui sunt, se vertunt constanter retro a Domino: hoc fit in omni versura corporis eorum; nam in altera vita spatia se habent secundum status interiorum eorum, similiter plagae, quae ibi non determinatae sunt sicut in mundo, sed determinantur secundum aspectum faciei illorum: verum non sunt angeli qui se vertunt ad Dominum, sed Dominus qui vertit illos ad Se, qui amant facere illa quae ab Ipso. 3 Sed de his plura in sequentibus, ubi de Plagis in altera vita.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod angeli sint formae amoris [et] charitatis (3804, 4735, 4797, 4985, 5199, 5530, 9879, 10177).

2. [Swedenborg's footnote] Quod sphaera spiritualis, quae est sphaera vitae, effluat et exundet ex unoquovis homine, spiritu et angelo, et circumstipet illos (4497, 5179, 7454, 8630). Quod effluat ex vita affectionis et inde cogitationis illorum (2489, 4464, 6206).

3. [Swedenborg's footnote] Quod spiritus et angeli se convertant constanter ad suos amores, et qui in caelis constanter ad Dominum (10130, 10189, 10420, 10702).

Quod plagae in altera vita cuique sint secundum aspectum faciei, et inde determinentur, aliter ac in mundo (10130, 10189, 10420, 10702).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4985

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4985. ‘Et erat Joseph pulcher forma’: quod significet bonum vitae inde, et pulcher aspectu quod significet verum fidei inde, constat ex significatione ‘pulchri forma et pulchri aspectu’; forma enim est rei essentia, aspectus autem est existentia inde; et quia bonum est ipsa essentia, et verum est existentia inde, per ‘pulchrum forma’ significatur bonum vitae, et per ‘pulchrum aspectu’ verum fidei; nam bonum vitae est ipsum esse hominis quia est voluntatis ejus, et verum fidei est existere inde quia est intellectus; quicquid enim est intellectus, id existit a voluntate; esse vitae hominis est in ejus velle, et existere vitae ejus est in ejus intelligere; intellectus hominis non aliud est quam voluntas explicata, et formata ita ut appareat qualis est aspectu.

[2] Inde patet unde pulchritudo, nempe interioris hominis, quod sit ex bono voluntatis per verum fidei; ipsum verum fidei sistit pulchritudinem in externa forma, sed bonum voluntatis indit illam et format illam; inde est quod angeli caeli sint pulchritudine ineffabili, sunt enim quasi amores et charitates in forma; quapropter eum apparent in sua pulchritudine, afficiunt intima; apud illos bonum amoris a Domino elucet per verum fidei, et penetrando afficit. Inde constare potest quid in sensu interno per ‘pulchrum forma et pulchrum aspectu’ significatur, ut quoque n. 3821.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.