From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #157

Study this Passage

  
/ 603  
  

157. Unusquisque angelus tales mutationes status subit et percurrit, et quoque unaquaevis societas in communi, sed usque unus ibi aliter quam alter, ex causa quia differunt amore et sapientia; sunt enim qui in medio sunt, in perfectiori statu quam qui circum usque ad terminos (videatur supra, 43 et 128): 1 sed differentias tradere prolixum foret nam quisque mutationes subit secundum quale sui amoris et suae fidei. Inde fit, quod unus sit in suo claro et jucundo cum alter est in suo obscuro et injucundo et hoc simul intra eandem societatem et quoque in una societate aliter quam in altera ac in societatibus regni caelestis aliter quam in societatibus regni spiritualis. Differentiae mutationum status illorum in genere sunt sicut variationes status dierum in uno climate et in altero in tellure ibi enim sunt qui mane habent cum alii vesperam, et quoque qui calorem cum alii frigus, et vice versa.

Footnotes:

1. [Editor's footnote] 43 pro "23"

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #128

Study this Passage

  
/ 603  
  

128. Quod Divinum verum sit angelis lux, est quia angeli spirituales sunt, et non naturales; spirituales vident ex suo Sole, et naturales ex suo et Divinum verum est, ex quo angelis intellectus, et intellectus est visus eorum internus, qui influit in visum eorum externum, et producit illum; inde quae apparent in caelo a Domino ut Sole, in luce apparent. 1 Quia inde origo lucis est in caelo, ideo variatur illa ibi secundum receptionem Divini veri a Domino, seu quod idem, secundum intelligentiam et sapientiam, in qua sunt angeli: alia itaque est in regno caelesti quam in regno spirituali, et alia in unaquavis societate; lux in regno caelesti apparet flammea, quia angeli, qui ibi, recipiunt lucem a Domino ut Sole lux autem in regno spirituali est candida, quia angeli, qui ibi, recipiunt lucem a Domino ut Luna (videatur supra, 118). Lux etiam non similis est uni societati quae alteri: in quavis societate etiam differt, in majore luce ibi sunt qui in medio, et in minore qui circum (videatur 43). Verbo, in eodem gradu, quo angeli sunt receptiones Divini veri, hoc est, in intelligentia et sapientia a Domino, est illis lux. 2 Angeli caeli inde vocantur Angeli lucis.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod lux caeli illuminet angelorum et spirituum et visum et intellectum (2776, 3138).

2. [Swedenborg's footnote] Quod lux in caelo se habeat secundum angelorum intelligentiam et sapientiam (1524, 1529, 1530, 3339). Quod lucis differentiae in caelis totidem sint, quot societates angelicae; quoniam perpetuae varietates quoad bonum et verum, ita quoad sapientiam et intelligentiam, sunt in caelis (684, 690, 3241, 3744, 3745, 4414, 5598, 7236, 7833, 7836).

  
/ 603