From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #155

Study this Passage

  
/ 603  
  

155. Angeli non constanter in simili statu sunt quoad amorem, et inde nec in simili quoad sapientiam, nam omnis sapientia illis est ex amore et secundum amorem; quandoque in statu intensi amoris sunt, quandoque in statu amoris non intensi; decrescit ille per gradus a suo maximo ad minimum; quando in gradu amoris maximo sunt, tunc in suae vitae luce et calore sunt, seu in suo claro et jucundo;quando autem in minimo sunt, tunc in umbra et frigore sunt, seu in suo obscuro et injucundo: a statu ultimo redeunt iterum ad primum, et sic porro: vices illae succedunt una post alteram, cum varietate. Hi status succedunt, sicut variationes status lucis et umbrae, caloris et frigoris, aut sicut mane, meridies, vespera, et nox, singulis diebus in mundo, cum varietate perpetua intra annum: correspondent etiam, mane statui amoris illorum in claro, meridies statui sapientiae illorum in claro, vespera statui sapientiae illorum in obscuro, et nox statui nullius amoris et sapientiae: sed sciendum est, quod non sit correspondentia noctis cum statibus vitae illorum qui in caelo, sed est correspondentia diluculi quod est ante mane; correspondentia noctis est cum illis qui inferno. 1 Ex correspondentia illa est, quod "dies" et "annus" in Verbo significent status vitae in genere; "calor" et "lux" amorem et sapientiam "mane" primum et summum amoris gradum "meridies" sapientiam in sua luce "vespera" sapientiam in sua umbra "diluculum" obscurum quod praecedit mane nox" autem deprivationem amoris et sapientiae. 2

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod in caelo non sit status correspondens nocti, sed diluculo quod ante mane (6110).

Quod "diluculum" significet statum medium inter ultimum et primum (10134).

2. [Swedenborg's footnote] Quod vices statuum quoad illustrationem et perceptionem se habeant in caelo sicut tempora diei in mundo (5672, 5962, 6310 [6110?] 8426, 9213, 10605).

Quod "dies" et "annus" in Verbo significent omnes status in genere (23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 4850, 10656). Quod "mane" significet principium status novi, et statum amoris (7216 [7218?] 8426, 8427, 10114, 10134).

Quod "vespera" significet statum desinentis lucis et amoris (10134, 10135).

Quod "nox" significet statum nullius amoris et fidei (221, 709, 2353, 6000, 6110, 7870, 7947).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6310

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6310. Interiora hominis distincta sunt secundum gradus per derivationes, secundum illos gradus sunt etiam luces; sensuale internum quod proximum est sensualibus corporis, habet lumen crassissimum; hoc lumen mihi datum est discernere 1 per multam experientiam; et observatum quoties in hoc lumen delapsus fuerim, quod toties obvenerint falsa et mala plurium generum, immo etiam scandalosa contra caelestia et Divina, ac praeterea spurca et foeda; causa est quia hoc lumen dominatur in infernis, ac inferna per id imprimis apud hominem influunt;

[2] cum in hoc lumine est homo, est cogitatio ejus 2 fere in 3 simili lumine in quo 4 ejus visus externus, et est tunc paene in corpore; homines qui in hoc lumine sunt, vocandi sunt sensuales, nam non ultra sensualia corporis cogitant quae ultra illa sunt, 5 nec percipiunt nec credunt, solum id credunt quod vident et tangunt. In illo lumine sunt illi qui interiora prorsus non excoluerunt, vivendo in neglectu et contemptu omnium quae rationalia et spiritualia sunt; et in illo lumine sunt imprimis avari et adulteri, tum qui in meris voluptatibus, ac in turpi otio, vixerunt; inde hi 6 spurca cogitant, et de sanctis Ecclesiae saepe scandalosa.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts a luminibus interioribus.

2. paene

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript inserts est.

5. non

6. The Manuscript inserts vix nisi quam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.