From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #151

Study this Passage

  
/ 603  
  

151. Contrarium est illis qui in infernis sunt. illi, qui ibi, non spectant ad Dominum ut Solem aut ut Lunam, sed retro a Domino ad caliginosum illud quod loco solis mundi est, et ad tenebrosum quod loco lunae telluris est illi qui genii vocantur, ad caliginosum quod loco solis mundi est, et illi qui spiritus vocantur, ad tenebrosum quod loco lunae telluris est: 1 quod sol mundi et luna telluris non appareant in mundo spirituali, sed loco solis istius caliginosum quid ex opposito ad Solem caeli, et loco lunae istius tenebrosum 2 quid 3 ex opposito ad lunam caeli, videatur supra (122): inde sunt illis plagae oppositae plagis caeli oriens illis est ubi caliginosum et tenebrosum illud; occidens illis ubi Sol caeli meridies illis ad dextrum, et septentrio ad sinistrum et hoc quoque in omni conversione corporis eorum nec possunt aliter, ex causa quia omnis directio interiorum illorum, et inde omnis determinatio illuc vergit et nititur: quod directio interiorum et inde determinatio actualis omnium in altera vita sit secundum amorem, videatur, 14, amor illorum qui in infernis sunt est amor sui et mundi, et illi amores sunt qui significantur per solem mundi et lunam telluris (videatur, 122); et quoque illi amores sunt oppositi amori in Dominum et amori erga proximum 4 inde est, quod se vertant ad caligines illas retro a Domino. Habitant etiam illi, qui in infernis sunt, secundum suas plagas illi qui in malis ex amore sui, ab oriente eorum ad occidentem eorum qui in falsis mali, a meridie eorum ad septentrionem eorum: sed de his infra plura ubi de infernis.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quinam et quales sunt qui vocantur genii, et quinam et quales qui vocantur spiritus (947, 5035, 5977, 8593, 8622, 8625).

2. [Editor's footnote] tenebrosum pro "ad tenebrosum"

3. [Editor's footnote] quid pro "quod;" videatur linea mox antecedens; videatur quoque 122

4. [Swedenborg's footnote] Quod qui in amoribus sui et mundi sunt, se vertant retro a Domino (10130, 10189, 10420, 10702).

Quod amor in Dominum et charitas erga proximum faciant caelum, ac amor sui et amor mundi faciant infernum, quia sunt oppositi (2041, 3610, 4225, 4776, 6210, 7366, 7369, 7490, 8232, 8678, 10455, 10741-10745).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10420

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10420. ‘Quia corrupit se populus tuus’: quod significet quod prorsus se averterit a Divino, constat ex significatione ‘corrumpere se’ cum de cultu, quod sit avertere se a Divino, nam omnis corruptio et praevaricatio in cultu est recessio 1 et aversio a Divino. Quia dicitur aversio, paucis dicetur quomodo cum illa se habet: qui in externis separatis ab interno sunt, illi omnes se a Divino avertunt, spectant enim extrorsum et deorsum, et non introrsum et sursum; homo enim 2 spectat introrsum 3 seu sursum cum internum 4 est apertum, ita cum id in caelo est, at 2 spectat extrorsum 3 seu deorsum cum internum ejus est clausum, et modo externum 5 apertum, hoc enim in mundo est; quare cum externum separatum 6 ab interno est, homo elevari sursum nequit, nam id in quod caelum operaturum est, non adest, quia est occlusum; inde est quod omnia caeli et Ecclesiae illis caligo sint; quare etiam ab illis non creduntur, 7 sed negantur corde, a quibusdam etiam ore.

[2] Caelum cum operatur apud hominem, quod fit cum internumapertum est, abducit illum ab amoribus 8 sui et mundi, et a falsis inde scaturientibus, nam cum internum elevatur, etiam externum elevatur, tenetur enim hoc tunc in simili intuitione, quia in subordinatione; at cum internum non elevari potest, quia clausum, tunc externum non spectat 9 alio quam ad se et ad mundum, amores enim sui et mundi regnant; hoc quoque dicitur spectare deorsum, quia 5 ad infernum, 10 ibi enim illi amores regnant; ac homo qui in illis est, in consortio cum illis qui ibi, est, tametsi id nescit; 11 etiam quoad interiora sua, actualiter se avertit a Domino, vertit enim tergum ad Illum, ac faciem ad infernum; hoc videri in homine cum vivit in corpore, 12 nequit; sed quia cogitatio et voluntas ejus id faciunt, est spiritus ejus qui se sic vertit, nam spiritus est qui cogitat et 13 vult in homine;

[3] quod ita sit manifeste apparet in altera vita, ibi spiritus se vertunt secundum amores suos; qui Dominum et proximum amant, illi continuo spectant ad Dominum, immo, quod mirum, Ipsum ante faciem habent in omni versura corporis eorum; in spirituali enim mundo non est plaga, sicut in naturali mundo, sed plaga ibi determinatur ab amore cujusvis qui vertit illum; at qui amant se et mundum super omnia, illi avertunt faciem a Domino ac vertunt se ad infernum, et ibi quisque ad illos qui in simili secum amore sunt, et hoc quoque in omni versura corporis eorum; inde constare potest quid sit avertere se a Divino, 14 tum quid proprie significatur 15 per ‘se avertere’ in Verbo, ut apud Esaiam,

Avertunt se retro confidentes sculptili, 42:17:

apud Davidem,

[Non] avertit se retro cor, Ps. 44:19 [KJV Ps. 44:18]:

apud Jeremiam,

Multiplicatae sunt praevaricationes eorum, et validae factae aversiones eorum, 5:6:

apud eundem,

Avertunt se, ut non revertantur; avertit se populus hic; Hierosolyma aversa perpetuat, renuunt reverti, 8:4, 5:

apud eundem,

Averterunt se, in profundum dimiserunt se ad habitandum, 49:8;

et alibi pluries.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts, remotio.

2. tenetur spectare

3. et

4. ejus

5. The Manuscript inserts est.

6. The Manuscript places this after est.

7. ac

8. mundi et sui

9. aliunde

10. nam ibi

11. etiam hi quoad interiora sua, quae sunt amoris et fidei, actualiter se avertunt a Divino, vertunt enim tergum ad Dominum, et faciem ad infernum

12. non potest

13. The Manuscript inserts qui.

14. et

15. in Verbo, ubi dicitur quod avertant (in the margin) se a Jehovah, ac populus aversus, gens aversa

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.