From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #15

Study this Passage

  
/ 603  
  

15. Sunt bini amores distincti in caelo, amor in Dominum et amor erga proximum; in intimo seu tertio caelo est amor in Dominum, et in secundo seu medio caelo est amor erga proximum: uterque procedit a Domino, ac uterque facit caelum. Quomodo bini amores se distinguunt, et quomodo se conjungunt, patet in manifesta luce in caelo, at non nisi quam obscure in mundo. In caelo per amare Dominum non intelligitur amare Ipsum quoad personam, sed amare bonum quod ab Ipso, et amare bonum est velle et facere bonum ex amore; et per amare proximum non intelligitur amare socium quoad personam, sed amare verum quod ex Verbo, et amare verum est velle et facere verum: inde patet, quod bini illi amores se distinguant sicut bonum et verum, et quod se conjungant sicut bonum cum vero. 1 Sed haec aegre cadunt in ideam hominis, qui non scit quid amor, quid bonum, et quid proximus. 2

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod amare Dominum et proximum sit vivere secundum praecepta Domini (10143, 10153, 10310, 10578, 10648).

2. [Swedenborg's footnote] Quod amare proximum non sit amare personam, sed id quod est apud illum ex quo ille, ita verum et bonum (5025 [5028?] 10336).

Qui amant personam, et non quod est apud illum ex quo ille, quod ament aeque malum ac bonum (3820).

Quod charitas sit velle vera et affici veris propter vera (3876, 3877).

Quod charitas erga proximum sit facere bonum, justum et rectum in omni opere et in omni functione (8120, 8121, 8122).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10310

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10310. ‘Et exscindetur e populis suis’ quod significet separationem e caelo et Ecclesia, ac mortem spiritualem, constat ex significatione ‘exscindi e populis’ quod sit separatio et mors spiritualis, de qua n. x10288; quod sit separatio e caelo, constat ex illis quae nunc supra n. 10309 dicta sunt; quod etiam ex Ecclesia, est quia illi solum ab Ecclesia sunt, in quibus Ecclesia, et in illis est Ecclesia, qui in affectione veri propter verum ac in affectione boni propter bonum sunt, ita qui in amore erga proximum et in amore in Deum sunt; proximus enim est bonum et verum, et quoque est Deus, quoniam bonum et verum sunt Dei, ita sunt Deus apud illos. Qui tales non sunt, nec ab Ecclesia sunt, utcumque in Ecclesia.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.