From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #137

Study this Passage

  
/ 603  
  

137. Dicitur apud Johannem,

"Principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum... omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum. In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum... In mundo erat, et mundus per Ipsum factus est... Et Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius," (1:1, 3-4, 10, 14).

Quod Dominus sit qui intelligitur per "Verbum," patet, nam dicitur quod Verbum Caro factum sit: quid autem in specie intelligitur per "Verbum," nondum notum est, dicetur itaque: Verbum ibi est Divinum Verum, quod in Domino et a Domino; 1 quare etiam ibi vocatur Lux, quae quod sit Divinum Verum, in praecedentibus hujus articuli ostensum est. Quod per Divinum Verum omnia facta et creata sint, nunc explicabitur.

[2] In caelo est omnis potentia Divino Vero, et absque illo est prorsus nulla. 2 Omnes angeli ex Divino vero vocantur potentiae, et quoque quantum ejus receptiones seu receptacula sunt, tantum potentiae sunt: valent per id super inferna, et super omnes qui se opponunt; mille hostes non sustinent ibi unum radium lucis caeli, quae est Divinum verum. Quia angeli sunt angeli ex receptione Divini veri, sequitur quod totum caelum non aliunde sit, nam caelum est ex angelis.

[3] Quod tanta potentia insit Divino vero, non credere possunt illi, qui de vero non aliam ideam habent quam sicut de cogitatione aut de sermone, quibus non inest potentia in se, nisi quantum alii ex obedientia faciunt sed Divino Vero inest potentia in se, et talis potentia, ut per id creatum sit caelum et creatus sit mundus, cum omnibus quae in illis. Quod talis potentia insit Divino vero, per binas comparationes illustrari potest, nempe per potentiam veri et boni in homine, et per potentiam lucis et caloris e sole in mundo. Per potentiam veri et boni in homine:--Omnia quaecunque homo agit, ex intellectu et voluntate agit; ex voluntate agit per bonum, et ex intellectu per verum; omnia enim quae in voluntate sunt, se referunt ad bonum, et omnia quae in intellectu se referunt ad verum; 3 ex illis itaque agit homo totum corpus, ac milia ibi simul ad nutum et lubitum eorum sponte ruunt inde patet, quod totum corpus formatum sit ad obsequia boni et veri, consequenter ex bono et vero.

[4] Per potentiam caloris et lucis e sole in mundo.--Omnia quae in mundo crescunt, sicut arbores, segetes, flores, gramina, fructus et semina, non aliunde existunt, quam per calorem et lucem solis inde qualis potentia producendi inest illis, patet: quid non Divinae Luci quae est Divinum Verum, et Divino Calori qui est Divinum Bonum? ex quibus quia caelum existit, etiam mundus existit; nam per caelum existit mundus, ut in praecedentibus ostensum est. Ex his constare potest, quomodo intelligendum est, quod per Verbum omnia facta sint, et quod absque illo factum sit nihil quod factum est et quod etiam mundus per Ipsum factus sit quod nempe per Divinum Verum a Domino. 4 Inde quoque est, quod in Libro Creationis primum dicatur de Luce, et in sequentibus de illis quae a Luce (Genesis 1:3-4). Et quoque inde est, quod omnia in universo tam caelo quam mundo se referant ad Bonum et Verum, et ad conjunctionem illorum, ut sint aliquid. 5

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod "verbum" in Scriptura Sacra varia significet; nempe sermonem, cogitationem mentis, omnem rem quae realiter existit. tum aliquid, ac in supremo sensu Divinum Verum, ac Dominum. (9987).

Quod "Verbum" significet Divinum Verum (2803, 2884 [2894?] 4692, 5075, 5272, 7830 [6880, 9383?] 9987).

Quod "Verbum" significet Dominum (2533, 2859).

2. [Swedenborg's footnote] Quod Divinum Verum procedens a Domino sit cui omnis potentia (6948, 8200).

Quod omnis potentia in caelo sit veri ex bono (3091, 3563, 6344, 6413 [6423?] 8304, 9643, 10019, 10182).

Quod angeli dicantur potentiae. et quoque quod sint potentiae, ex receptione Divini veri a Domino (9639). Quod angeli sint recipientes Divini veri a Domino, et quod ideo in Verbo passim dicantur dii (4295, 4402, 8301, 8192, 9398 [7873, 9160?]).

3. [Swedenborg's footnote] Quod intellectus sit recipiens veri, et voluntas recipiens boni (3623, 6125, 7503, 9300, 9930).

Quod ideo omnia quae in intellectu sunt se referant ad vera, sive sint vera, sive homo credat esse vera; et quod omnia quae in voluntate se referant ad bona similiter (803, 10122).

4. [Swedenborg's footnote] Quod Divinum Verum procedens a Domino sit unicum reale (6880, 7004, 8200).

Quod per Divinum Verum omnia facta et creata sint (2803, 2884, 5272, 7835 [7678, 7796?]).

5. [Swedenborg's footnote] Videatur 107, notum 1.

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8200

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8200. ‘Et extendit Moscheh manum suam super mare’: quod significet dominium potentiae veri Divini super infernum, constat ex significatione ‘extendere manum’ quod sit dominium potentiae, de qua n. 7673, 8183; ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit verum Divinum, de qua saepius; et ex significatione ‘maris’, hic ‘maris Suph’, quod sit infernum, de qua n. 8099, 1 8137, 8138. Dominium potentiae veri Divini dicitur quia omnis potentia Divina est per verum quod a Domino procedit; hoc creavit omnia, secundum hoc apud Johannem, Omnia per Verbum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est, 1:3;

‘Verbum’ est Dominus quoad Divinum Verum; per Verum illud ordinantur omnia in caelo et in inferno; inde omnis ordo etiam in terra; omnia miracula facta sunt per illud;

[2] 2 in summa, Divinum Verum in se omnem potentiam habet adeo ut sit ipsa potentia; sunt quidam in altera vita qui in vero sunt prae aliis; illi in tali potentia inde sunt ut 3 inferna absque ullo discrimine pervadere possint; illi qui 4 in infernis ad praesentiam 5 illorum hinc 6 illinc aufugiunt; sunt etiam quidam qui per verum a Divino magice exercent potentiam; de his et de illis ad finem capitum, ubi de infernis, ex Divina Domini Misericordia, dicetur 7 . Qui ab externis et a terrestribus intuentur rerum causas non aliter possunt percipere quam quod verum a Divino sit modo cogitativum quid, nullius essentiae realis, sed est ipsissimum essentiale, ex quo sunt omnes essentiae rerum in utroque mundo, nempe spirituali et naturali.

Footnotes:

18137, 8148 but possibly 8131, 9184 were intended.

2. verbo

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. ibi

5. ejus

6. inde

7. See Arcana Coelestia 8183 footnote 1.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.