From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #134

Study this Passage

  
/ 603  
  

134. Calor caeli, sicut lux caeli, ubivis varius est, alius in regno caelesti, et alius in regno spirituali, et quoque alius in unaquavis societate ibi: differt non modo gradu sed etiam qualitate intensior et purior est in regno caelesti Domini, quia angeli ibi recipiunt plus Divinum bonum minus intensus et purus est in regno spirituali Domini, quia angeli ibi recipiunt plus Divinum verum; in quavis etiam societate differt secundum receptionem. Est quoque calor in infernis, sed immundus. 1 Calor in caelo est, qui intelligitur per ignem sacrum et caelestem, et calor inferni qui per ignem profanum et infernalem; et per utrumque intelligitur amor per ignem caelestem amor in Dominum et amor erga proximum, et omnis affectio quae illorum amorum ac per ignem infernalem amor sui et amor mundi, et omnis concupiscentia quae illorum amorum. 2 Quod amor sit calor ex spirituali origine, patet ab incalescentia secundum amorem; incenditur enim et incalescit homo secundum quantum et quale ejus, et aestus ejus manifestatur cum impugnatur; inde quoque est, quod receptum sit dicere, incendi, incalescere, flagrare, effervescere, ignescere, cum de affectionibus quae sunt amoris boni, et quoque de concupiscentiis quae sunt amoris mali.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod in infernis sit calor, sed immundus (1773, 2757, 3340): et odor inde sit sicut in mundo odor stercoreus et excrementitius, ac in pessimis infernis sicut cadaverosus (814, 815 [819?] 817 [820?] 943, 944, 5394).

2. [Swedenborg's footnote] Quod "ignis" in Verbo significet amorem in utroque sensu (934, 4906, 5215).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5215

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5215. ‘Et exustae euro’ quod significet plena cupiditatum, constat ex significatione ‘exuri euro’ quod sit consumi ab igne cupiditatum; ‘eurus’ enim et ‘oriens’ in genuino sensu est amor in Dominum et amor erga proximum, n. 101, 1250, 3249, 3708, 1 3762; inde in opposito est amor sui et amor mundi, proinde 2 concupiscentiae et cupiditates, nam hae sunt amorum illorum; de his praedicatur ‘ignis’ ex causa de qua n. 5071, consequenter ‘exuri’.

[2] Sunt enim binae origines caloris, sicut quoque sunt binae origines lucis, una origo caloris est ex sole mundi, altera origo caloris est ex sole caeli, qui est Dominus; quod sol mundi calorem effundat in suum mundum et in omnia quae ibi sunt, notum est; quod autem sol caeli calorem infundat in universum caelum, non ita notum est; 3 at usque notum esse potest si modo reflectatur super calorem qui intrinsecus in homine est, et non commune habet cum calore mundi, hoc est, super calorem qui vitalis vocatur; inde sciri posset quod hic calor alius indolis sit quam calor mundi, quod nempe ille sit vivus, hic autem prorsus non vivus, et quod ille calor, quia vivus, accendat interiora hominis, nempe ejus voluntatem et intellectum, et quod det desiderare et amare, tum affici; inde quoque desideria, amores, affectiones sunt calores spirituales, et quoque ita vocantur; quod calores sint, manifeste patet, ex corporibus enim vivis ab undique exspirat calor, etiam in maximo frigore; et quoque cum increscunt desideria 4 et affectiones, hoc est, amores, tunc in eo gradu incalescit corpus; hic calor est qui in Verbo intelligitur per aestum, ignem, flammam, et 5 est in genuino sensu amor caelestis et spiritualis, ac in opposito sensu amor corporeus et terrestris; inde constare potest quod hic per ‘exuri euro’ significetur consumi igne cupiditatum, et cum praedicatur de scientificis quae 6 sunt ‘aristae graciles’, quod significetur quod plena sint cupiditatum.

[3] Quod per ‘eurum’ seu ventum orientis significentur illa quae cupiditatum et inde phantasiarum sunt, constat a locis in Verbo ubi nominatur, sicut apud Davidem,

Proficisci fecit eurum in caelis, et produxit virtute sua austrum; ac depluere fecit super illos sicut pulverem carnem, sicut arenam maris avem alae, Ps. 78:26, 27;

quod per ‘carnem quam ventus ille adduxit’ significatae sint concupiscentiae, et per ‘avem alae’ phantasiae inde, patet apud Mosen,

Num. 11:31-35, quod ubi plaga populi propter esum carnis, vocatum nomen loci illius ‘sepulcra concupiscentiae, quia ibi sepeliverunt populum concupiscentes’:

[4] apud Ezechielem,

Ecce vitis plantata num prosperabitur? nonne cum attigerit illam ventus orientalis (eurus) exarescet exarescendo? super areolis germinis illius exarescet, 17:10:

et apud eundem,

Vitis evulsa est in ira, in terram projecta est, et ventus orientis arefecit fructum ejus; divulsae sunt et exaruerunt unaquaevis 7 virga roboris ejus; ignis comedit unamquamque, ... exivit enim ignis e virga ramorum ejus, comedit fructum ejus, ut non sit in ea virga roboris, ... sceptrum ad dominandum, 19:12, 14;

ibi ‘ventus orientalis’ seu eurus pro illis quae sunt cupiditatum:

apud Esaiam,

Meditatus est de vento suo duro, in die euri, 27:8:

[5] apud Hoscheam,

Veniet eurus, ventus Jehovae a deserto ascendens, et exarescet scaturigo ejus, et exsiccabitur fons ejus, ille depraedabitur thesaurum omnis vasis desiderii, 13:15;

ibi quoque ‘ventus orientis’ seu ‘eurus’ pro illis quae sunt cupiditatum: similiter apud Jeremiam,

Sicut ventus orientalis dispergam eos coram hoste, 18:17:

[6] apud Davidem,

Per ventum orientalem confringes naves Tarshish, Ps. 48:8 [KJV Ps. 48:7]:

apud Esaiam,

Deseruisti populum Tuum, domum Jacobi, quia repleti sunt 8 euro, et divinatores 9 sicut Philistaei, 2:6:

apud Hoscheam,

Ephraim pascens ventum, et persequitur eurum, omni die mendacium et vastationem multiplicat, 12:2 [KJV 1];

‘ventus’ hic pro phantasiis, et ‘eurus’ pro cupiditatibus: simile etiam per ‘ventum orientalem’ in sensu interno intelligitur, per quem ‘productae sunt locustae’, et per 10 quem ‘locustae conjectae in mare’, Exod. 10:13, 19;

et quoque per quem divisae sunt aquae maris Suph, Exod. 14:21.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts affectiones illorum.

3. sed

4. vel

5. consequenter

6. per aristas graciles significantur

7. (virga) in the Manuscript, Schmidius

8. The Manuscript inserts ab.

9. sunt, in the First Latin Edition

10. But see Arcana Coelestia 7702

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.