From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #120

Study this Passage

  
/ 603  
  

120. Quantus et qualis Divinus amor est, constare potest ex comparatione cum sole mundi, quod ardentissimus, et si credere velitis, multo ardentior: quapropter Dominus ut Sol non influit immediate in caelos, sed ardor amoris Ipsius temperatur in via per gradus; temperaturae apparent ut cingula radiosa circum solem: et insuper angeli obvelantur tenui conveniente nube, ne laedantur ab influxu; 1 distant ideo caeli secundum receptionem; caeli superiores, quia in bono amoris sunt, Domino ut Soli proximi sunt; caeli autem inferiores, quia in bono fidei, ab illo remotiores sunt: qui autem in nullo bono sunt, ut qui [in] inferno, remotissimi sunt, et ibi tantum remoti, quantum in opposito contra bonum sunt. 2

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Qualis et quantus Divinus Amor Domini, illustratum per comparationem cum igne solis mundi (6834, 6844 [8644?] 6849). Quod Divinus Amor Domini sit amor erga omne genus humanum ad salvandum illud (1820, 1865, 2253, 6872).

Quod amor proxime procedens ab igne amoris Domini non intret caelum, sed quod appareat circum solem sicut cingula radiosa (7270).

Quod etiam angeli obvelentur tenui [I]correspondente nube, ne laedantur ab influxu ardentis amoris (6849).

2. [Swedenborg's footnote] Quod praesentia Domini apud angelos se habeat secundum receptionem boni amoris et fidei ab Ipso (904, 4198, 4320, 6280, 6832, 7042, 8819, 9680, 9682, 9683, 10106, 10811). Quod Dominus appareat cuivis secundum quale ejus (1861, 2235 [3235?] 4198, 4206).

Quod inferna removeantur a caelis, per quod non sustinere possint praesentiam Divini amoris a Domino (4299, 7519, 7738, 7989, 8157 [8137?] 8266 [8265?] 9327).

Quod inde inferna sint remotissima a caelis, et quod id sit hiatus ingens (9346, 10187).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4206

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4206. ‘Deus Abrahami et Deus Nahoris judicent inter nos’: quod significet Divinum in utrumque, nempe in bonum quod illis qui intra Ecclesiam, et in bonum quod illis qui extra Ecclesiam, constat a significatione ‘Dei Abrahami’ quod sit Divinum Domini spectans illos qui intra Ecclesiam; et ex significatione ‘Dei Nahoris’ quod sit Divinum Domini spectans illos qui extra Ecclesiam; inde patet quod per illa significetur Divinum in utrumque. Quod ‘Deus Abrahami’ sit Divinum Domini spectans illos qui intra Ecclesiam, est quia ‘Abraham’ repraesentat Divinum Domini, consequenter id quod a Domino directe venit, n. 3245, 3778, inde illi qui intra Ecclesiam in specie intelliguntur per ‘filios Abrahami’, Joh. viii

39; et quod Deus Nahoris sit Divinum ‘Domini’ spectans illos qui extra Ecclesiam, est quia ‘Nahor’ repraesentat Ecclesiam gentium, et ‘filii ejus’ illos ibi qui in fraternitate sunt, n. 2863, 2864, 2868, 3052, 3778; ideo quoque hic ‘Laban’ qui filius Nahoris, repraesentat bonum a latere quale es gentibus a Domino.

[2] Quod tam varia Domini repraesententur, non es inde quod varia in Domino sint, sed quod Divinum Ipsius varie ab hominibus recipiatur; se habet hoc sicut vita quae apud hominem haec influit et agit in varia corporis organa sensoria et motoria inque varia membra et viscera, ac ubivis varietatem sistit, aliter enim videt oculus, aliter audit auris, aliter sentit lingua, tum aliter se movet brachium et manus, et aliter lumbi et pedes, aliter agit pulmo et aliter cor, tum aliter hepar et aliter ventriculus, et sic porro, sed usque est una vita quae omnia tam varie agit, non quod ipsa vita aliter agat, sed quia aliter recipitur, est enim forma cujusvis secundum quam determinatur actio 1 .

Footnotes:

1. The Manuscript has quae determinat actionem

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.