From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #120

Study this Passage

  
/ 603  
  

120. Quantus et qualis Divinus amor est, constare potest ex comparatione cum sole mundi, quod ardentissimus, et si credere velitis, multo ardentior: quapropter Dominus ut Sol non influit immediate in caelos, sed ardor amoris Ipsius temperatur in via per gradus; temperaturae apparent ut cingula radiosa circum solem: et insuper angeli obvelantur tenui conveniente nube, ne laedantur ab influxu; 1 distant ideo caeli secundum receptionem; caeli superiores, quia in bono amoris sunt, Domino ut Soli proximi sunt; caeli autem inferiores, quia in bono fidei, ab illo remotiores sunt: qui autem in nullo bono sunt, ut qui [in] inferno, remotissimi sunt, et ibi tantum remoti, quantum in opposito contra bonum sunt. 2

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Qualis et quantus Divinus Amor Domini, illustratum per comparationem cum igne solis mundi (6834, 6844 [8644?] 6849). Quod Divinus Amor Domini sit amor erga omne genus humanum ad salvandum illud (1820, 1865, 2253, 6872).

Quod amor proxime procedens ab igne amoris Domini non intret caelum, sed quod appareat circum solem sicut cingula radiosa (7270).

Quod etiam angeli obvelentur tenui [I]correspondente nube, ne laedantur ab influxu ardentis amoris (6849).

2. [Swedenborg's footnote] Quod praesentia Domini apud angelos se habeat secundum receptionem boni amoris et fidei ab Ipso (904, 4198, 4320, 6280, 6832, 7042, 8819, 9680, 9682, 9683, 10106, 10811). Quod Dominus appareat cuivis secundum quale ejus (1861, 2235 [3235?] 4198, 4206).

Quod inferna removeantur a caelis, per quod non sustinere possint praesentiam Divini amoris a Domino (4299, 7519, 7738, 7989, 8157 [8137?] 8266 [8265?] 9327).

Quod inde inferna sint remotissima a caelis, et quod id sit hiatus ingens (9346, 10187).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10106

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10106. ‘Et comedet Aharon et filii ejus carnem arietis’: quod significet appropriationem boni spiritualis apud illos qui in internis sunt a Domino, constat a significatione ‘comedere’ quod sit appropriatio, de qua n. 3168, 3513 fin. , 3596, 4745, ex repraesentatione ‘Aharonis et filiorum ejus’ quod sit Dominus quoad Divinum Bonum ac Divinum Verum, de qua n. 9806, 9807, 10068, hic 1 in caelis, quia agitur de impletione manus, per quam significatur communicativum ac receptivum illorum ibi; ex significatione ‘carnis arietis’ quod sit bonum interni hominis, seu bonum in internis; quod ‘caro’ sit bonum, videatur n. 3813, 7850, 9127, et quod ‘aries’ sit 2 bonum innocentiae et charitatis in interno, homine, n. 9991, 10042. 3 Dicitur Dominus quoad Divinum Bonum ac Divinum Verum in caelis, ac communicativum et receptivum ejus ibi, quoniam Dominus est supra caelos, est enim Sol caeli, actualiter etiam apparet illis qui in 4 caelo ut Sol; omnis etiam lux caelorum inde est; per lucem et calorem inde est praesens in caelis, et adeo praesens sicut prorsus ibi sit, nam implet caelos et facit illos. Lux ab Ipso ut Sole procedens in sua essentia est Divinum Verum, ac inde sapientia et intelligentia quae angelis; ac calor ab Ipso ut Sole procedens est Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius ibi; communicatio et receptio Divini hujus Boni ac Divini illius Veri in caelis est quae significatur per impletionem manus. quod Dominus sit Sol caeli, et quod inde lux et calor in caelis, a quibus vita, hoc est, sapientia et amor angelis, videatur n. 3636, 3643, 4321 fin. , 5097, 7078, 7083, 7171, 7173, 7270, 8644, 8812.

Footnotes:

1. autem Divinum Bonum ac Divinum Verum a Domino in coelis et in Ecclesia, nam

2. internum hominis quoad innocentiam et charitatem

3. This separate sheet is found in the Manuscript volume IV page 446.

4. coelis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.