From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #118

Study this Passage

  
/ 603  
  

118. Quod Dominus actualiter appareat in caelo ut Sol, non modo mihi dictum est ab angelis, sed etiam datum est aliquoties videre quare quae audivi et vidi de Domino ut Sole, velim hic paucis describere. Dominus apparet ut Sol non in caelo, sed alte supra caelos: nec supra caput seu in vertice, sed ante angelorum facies, in media altitudine: apparet binis in locis, in uno ante oculum dextrum, in altero ante oculum sinistrum, insigni distantia: ante oculum dextrum apparet prorsus ut Sol, simili quasi igne, et simili magnitudine, quibus sol mundi; ante oculum autem sinistrum non apparet ut Sol sed ut Luna, simili candore sed coruscante magis, et simili magnitudine cum nostrae telluris luna, sed illa circumcincta apparet pluribus quasi lunulis minoribus, quarum unaquaevis similiter candet et coruscat. Quod Dominus binis in locis cum tali differentia appareat, est quia apparet cuivis secundum quale receptionis Ipsius, et ideo aliter illis qui recipiunt Ipsum bono amoris, et aliter illis qui recipiunt Ipsum bono fidei. illis qui recipiunt Ipsum bono amoris, apparet ut Sol, igneus et flammeus secundum receptionem; hi sunt in regno Ipsius caelesti: at illis, qui recipiunt Ipsum bono fidei, apparet ut luna, candidus et coruscans secundum receptionem hi sunt in regno Ipsius spirituali. 1 Causa est, quia bonum amoris correspondet igni inde ignis in spirituali sensu est amor, et bonum fidei correspondet luci, et quoque lux in spirituali sensu est fides. 2 Quod appareat ante oculos, est quia interiora, quae sunt mentis, per oculos vident; ex bono amoris per oculum dextrum, et ex bono fidei per oculum sinistrum; 3 nam omnia quae sunt a dextra parte apud angelum, et quoque apud hominem, correspondent bono ex quo verum, et quae a sinistra vero quod ex bono; 4 bonum fidei est in sua essentia verum ex bono.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod Dominus appareat in caelo ut Sol, et quod sit Sol caeli (1053, 3636, 3643, 4060).

Quod Dominus appareat illis qui in regno caelesti, ubi regnat amor in Ipsum, ut Sol; et illis qui in regno spirituali, ubi regnat charitas erga proximum et fides, ut Luna (1521, 1529, 1530, 1531, 1837, 4696).

Quod Dominus ut Sol appareat ad mediam altitudinem ante oculum dextrum, ac ut Luna ante oculum sinistrum (1053, 1521, 1529, 1530, 1531, 3636, 3643, 4321, 5097, 7078, 7083, 7173, 7270, 8812, 10809).

Quod Dominus visus sit ut Sol, ac ut Luna (1531, 7173). Quod ipsum Divinum Domini sit longe supra Divinum Ipsius in caelo (7270, 8760).

2. [Swedenborg's footnote] Quod "ignis" in Verbo significet amorem in utroque sensu (934, 4906, 5215).

Quod ignis sacer seu caelestis significet Divinum Amorem (934, 6314, 6832).

Quod ignis infernalis amorem sui et mundi, et omnem concupiscentiam quae est illorum amorum (1861, 5071, 6314, 6832, 7575, 10747).

Quod amor sit ignis vitae, et quod ipsa vita actualiter inde sit (4096 [4906?] 5071, 6032, 6314).

Quod lux significet verum fidei (3395 [3195?] 3485, 3636, 3643, 3993, 4302, 4413, 4415, 9548, 9684).

3. [Swedenborg's footnote] Quod visus oculi sinistri correspondeat veris fidei, et quod visus oculi dextri bonis eorum (4410, 6923).

4. [Swedenborg's footnote] Quod quae a dextro latere hominis sunt, se referant ad bonum ex quo verum, et quae a sinistro ad verum ex bono (9495, 9604).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5215

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5215. ‘Et exustae euro’ quod significet plena cupiditatum, constat ex significatione ‘exuri euro’ quod sit consumi ab igne cupiditatum; ‘eurus’ enim et ‘oriens’ in genuino sensu est amor in Dominum et amor erga proximum, n. 101, 1250, 3249, 3708, 1 3762; inde in opposito est amor sui et amor mundi, proinde 2 concupiscentiae et cupiditates, nam hae sunt amorum illorum; de his praedicatur ‘ignis’ ex causa de qua n. 5071, consequenter ‘exuri’.

[2] Sunt enim binae origines caloris, sicut quoque sunt binae origines lucis, una origo caloris est ex sole mundi, altera origo caloris est ex sole caeli, qui est Dominus; quod sol mundi calorem effundat in suum mundum et in omnia quae ibi sunt, notum est; quod autem sol caeli calorem infundat in universum caelum, non ita notum est; 3 at usque notum esse potest si modo reflectatur super calorem qui intrinsecus in homine est, et non commune habet cum calore mundi, hoc est, super calorem qui vitalis vocatur; inde sciri posset quod hic calor alius indolis sit quam calor mundi, quod nempe ille sit vivus, hic autem prorsus non vivus, et quod ille calor, quia vivus, accendat interiora hominis, nempe ejus voluntatem et intellectum, et quod det desiderare et amare, tum affici; inde quoque desideria, amores, affectiones sunt calores spirituales, et quoque ita vocantur; quod calores sint, manifeste patet, ex corporibus enim vivis ab undique exspirat calor, etiam in maximo frigore; et quoque cum increscunt desideria 4 et affectiones, hoc est, amores, tunc in eo gradu incalescit corpus; hic calor est qui in Verbo intelligitur per aestum, ignem, flammam, et 5 est in genuino sensu amor caelestis et spiritualis, ac in opposito sensu amor corporeus et terrestris; inde constare potest quod hic per ‘exuri euro’ significetur consumi igne cupiditatum, et cum praedicatur de scientificis quae 6 sunt ‘aristae graciles’, quod significetur quod plena sint cupiditatum.

[3] Quod per ‘eurum’ seu ventum orientis significentur illa quae cupiditatum et inde phantasiarum sunt, constat a locis in Verbo ubi nominatur, sicut apud Davidem,

Proficisci fecit eurum in caelis, et produxit virtute sua austrum; ac depluere fecit super illos sicut pulverem carnem, sicut arenam maris avem alae, Ps. 78:26, 27;

quod per ‘carnem quam ventus ille adduxit’ significatae sint concupiscentiae, et per ‘avem alae’ phantasiae inde, patet apud Mosen,

Num. 11:31-35, quod ubi plaga populi propter esum carnis, vocatum nomen loci illius ‘sepulcra concupiscentiae, quia ibi sepeliverunt populum concupiscentes’:

[4] apud Ezechielem,

Ecce vitis plantata num prosperabitur? nonne cum attigerit illam ventus orientalis (eurus) exarescet exarescendo? super areolis germinis illius exarescet, 17:10:

et apud eundem,

Vitis evulsa est in ira, in terram projecta est, et ventus orientis arefecit fructum ejus; divulsae sunt et exaruerunt unaquaevis 7 virga roboris ejus; ignis comedit unamquamque, ... exivit enim ignis e virga ramorum ejus, comedit fructum ejus, ut non sit in ea virga roboris, ... sceptrum ad dominandum, 19:12, 14;

ibi ‘ventus orientalis’ seu eurus pro illis quae sunt cupiditatum:

apud Esaiam,

Meditatus est de vento suo duro, in die euri, 27:8:

[5] apud Hoscheam,

Veniet eurus, ventus Jehovae a deserto ascendens, et exarescet scaturigo ejus, et exsiccabitur fons ejus, ille depraedabitur thesaurum omnis vasis desiderii, 13:15;

ibi quoque ‘ventus orientis’ seu ‘eurus’ pro illis quae sunt cupiditatum: similiter apud Jeremiam,

Sicut ventus orientalis dispergam eos coram hoste, 18:17:

[6] apud Davidem,

Per ventum orientalem confringes naves Tarshish, Ps. 48:8 [KJV Ps. 48:7]:

apud Esaiam,

Deseruisti populum Tuum, domum Jacobi, quia repleti sunt 8 euro, et divinatores 9 sicut Philistaei, 2:6:

apud Hoscheam,

Ephraim pascens ventum, et persequitur eurum, omni die mendacium et vastationem multiplicat, 12:2 [KJV 1];

‘ventus’ hic pro phantasiis, et ‘eurus’ pro cupiditatibus: simile etiam per ‘ventum orientalem’ in sensu interno intelligitur, per quem ‘productae sunt locustae’, et per 10 quem ‘locustae conjectae in mare’, Exod. 10:13, 19;

et quoque per quem divisae sunt aquae maris Suph, Exod. 14:21.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts affectiones illorum.

3. sed

4. vel

5. consequenter

6. per aristas graciles significantur

7. (virga) in the Manuscript, Schmidius

8. The Manuscript inserts ab.

9. sunt, in the First Latin Edition

10. But see Arcana Coelestia 7702

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.