From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #118

Study this Passage

  
/ 603  
  

118. Quod Dominus actualiter appareat in caelo ut Sol, non modo mihi dictum est ab angelis, sed etiam datum est aliquoties videre quare quae audivi et vidi de Domino ut Sole, velim hic paucis describere. Dominus apparet ut Sol non in caelo, sed alte supra caelos: nec supra caput seu in vertice, sed ante angelorum facies, in media altitudine: apparet binis in locis, in uno ante oculum dextrum, in altero ante oculum sinistrum, insigni distantia: ante oculum dextrum apparet prorsus ut Sol, simili quasi igne, et simili magnitudine, quibus sol mundi; ante oculum autem sinistrum non apparet ut Sol sed ut Luna, simili candore sed coruscante magis, et simili magnitudine cum nostrae telluris luna, sed illa circumcincta apparet pluribus quasi lunulis minoribus, quarum unaquaevis similiter candet et coruscat. Quod Dominus binis in locis cum tali differentia appareat, est quia apparet cuivis secundum quale receptionis Ipsius, et ideo aliter illis qui recipiunt Ipsum bono amoris, et aliter illis qui recipiunt Ipsum bono fidei. illis qui recipiunt Ipsum bono amoris, apparet ut Sol, igneus et flammeus secundum receptionem; hi sunt in regno Ipsius caelesti: at illis, qui recipiunt Ipsum bono fidei, apparet ut luna, candidus et coruscans secundum receptionem hi sunt in regno Ipsius spirituali. 1 Causa est, quia bonum amoris correspondet igni inde ignis in spirituali sensu est amor, et bonum fidei correspondet luci, et quoque lux in spirituali sensu est fides. 2 Quod appareat ante oculos, est quia interiora, quae sunt mentis, per oculos vident; ex bono amoris per oculum dextrum, et ex bono fidei per oculum sinistrum; 3 nam omnia quae sunt a dextra parte apud angelum, et quoque apud hominem, correspondent bono ex quo verum, et quae a sinistra vero quod ex bono; 4 bonum fidei est in sua essentia verum ex bono.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod Dominus appareat in caelo ut Sol, et quod sit Sol caeli (1053, 3636, 3643, 4060).

Quod Dominus appareat illis qui in regno caelesti, ubi regnat amor in Ipsum, ut Sol; et illis qui in regno spirituali, ubi regnat charitas erga proximum et fides, ut Luna (1521, 1529, 1530, 1531, 1837, 4696).

Quod Dominus ut Sol appareat ad mediam altitudinem ante oculum dextrum, ac ut Luna ante oculum sinistrum (1053, 1521, 1529, 1530, 1531, 3636, 3643, 4321, 5097, 7078, 7083, 7173, 7270, 8812, 10809).

Quod Dominus visus sit ut Sol, ac ut Luna (1531, 7173). Quod ipsum Divinum Domini sit longe supra Divinum Ipsius in caelo (7270, 8760).

2. [Swedenborg's footnote] Quod "ignis" in Verbo significet amorem in utroque sensu (934, 4906, 5215).

Quod ignis sacer seu caelestis significet Divinum Amorem (934, 6314, 6832).

Quod ignis infernalis amorem sui et mundi, et omnem concupiscentiam quae est illorum amorum (1861, 5071, 6314, 6832, 7575, 10747).

Quod amor sit ignis vitae, et quod ipsa vita actualiter inde sit (4096 [4906?] 5071, 6032, 6314).

Quod lux significet verum fidei (3395 [3195?] 3485, 3636, 3643, 3993, 4302, 4413, 4415, 9548, 9684).

3. [Swedenborg's footnote] Quod visus oculi sinistri correspondeat veris fidei, et quod visus oculi dextri bonis eorum (4410, 6923).

4. [Swedenborg's footnote] Quod quae a dextro latere hominis sunt, se referant ad bonum ex quo verum, et quae a sinistro ad verum ex bono (9495, 9604).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5097

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5097. ‘Et venit ad illos Joseph in matutino’: quod significet revelatum et clarum caelesti spiritualis, constat ex repraesentatione ‘Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 4286, 4592, 4963; et ex significatione ‘mane’ quod sit status illustrationis, de qua n. 3458, ita 1 revelatum et clarum;

quod mane seu ‘matutinum’ illa significet, est quia omnia tempora diei, sicut omnia tempora anni, varios status secundum variationes lucis caeli significant; variationes lucis caeli non sunt variationes sicut lucis in mundo quovis die et quovis anno, sed sunt variationes intelligentiae et amoris; nam lux caeli non aliud est quam Divina intelligentia a Domino, quae quoque coram oculis lucet, et calor illius lucis est Divinus Domini Amor, qui quoque coram sensu calet; est illa lux quae facit intellectuale hominis, et ille calor qui facit calidum ejus vitale et voluntarium boni; mane seu matutinum ibi est status illustrationis, nempe quoad illa quae sunt boni et veri, qui tunc existit cum agnoscitur et magis cum percipitur 2 quod bonum sit bonum et verum sit verum; perceptio est revelatio interna, inde per ‘mane’ significatur revelatum, et quia tunc 3 clarum fit quod prius fuit obscurum, inde 4 quoque per ‘mane’ significatur clarum.

[2] Praeterea per ‘mane’ in supremo sensu significatur Ipse Dominus, ex causa quia Dominus est sol ex quo omnis lux in caelo, et Ipse semper est in ortivo, ita in matutino; oritur etiam semper apud unumquemvis qui verum quod est fidei et bonum quod est amoris, recipit, at occidit apud unumquemvis qui non recipit; non quod sol ibi occidat quia, ut dictum, semper est in ortivo, sed quod qui non recipit, faciat apud se sicut occidat: comparari hoc aliquatenus potest cum vicibus quas sol mundi respective ad incolas telluris facit, sol ibi nec occidit, quia semper manet in suo loco et inde semper lucet, sed apparet sicut occidat, quia tellus circum axem semel quovis die volvitur, et tunc simul removet incolam ab aspectu solis 5 , videatur n. 5084, p. I 6 ; ita quoque non in sole est occiduum, sed in remotione incolae telluris a luce ejus; hoc comparativum illustrat, et quia repraesentativum regni Domini est in singulis naturae, etiam 7 instruit; quod privatio lucis caeli, hoc est, intelligentiae et sapientiae, non sit ex eo quod Dominus Qui est sol intelligentiae et sapientiae, apud aliquem occidat, sed quod incola regni Ipsius semet ipsum removeat, hoc est, patiatur se duci ab inferno a quo removetur.

Footnotes:

13723, proinde

2. nam tunc lux oritur intus, nempe agnitio et quoque perceptio

3. The Manuscript inserts etiam.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. ejus

6. p: the First Latin Edition means the first example of fallacia in Arcana Coelestia 5084.

7. The Manuscript inserts quodammodo.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.