From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #118

Study this Passage

  
/ 603  
  

118. Quod Dominus actualiter appareat in caelo ut Sol, non modo mihi dictum est ab angelis, sed etiam datum est aliquoties videre quare quae audivi et vidi de Domino ut Sole, velim hic paucis describere. Dominus apparet ut Sol non in caelo, sed alte supra caelos: nec supra caput seu in vertice, sed ante angelorum facies, in media altitudine: apparet binis in locis, in uno ante oculum dextrum, in altero ante oculum sinistrum, insigni distantia: ante oculum dextrum apparet prorsus ut Sol, simili quasi igne, et simili magnitudine, quibus sol mundi; ante oculum autem sinistrum non apparet ut Sol sed ut Luna, simili candore sed coruscante magis, et simili magnitudine cum nostrae telluris luna, sed illa circumcincta apparet pluribus quasi lunulis minoribus, quarum unaquaevis similiter candet et coruscat. Quod Dominus binis in locis cum tali differentia appareat, est quia apparet cuivis secundum quale receptionis Ipsius, et ideo aliter illis qui recipiunt Ipsum bono amoris, et aliter illis qui recipiunt Ipsum bono fidei. illis qui recipiunt Ipsum bono amoris, apparet ut Sol, igneus et flammeus secundum receptionem; hi sunt in regno Ipsius caelesti: at illis, qui recipiunt Ipsum bono fidei, apparet ut luna, candidus et coruscans secundum receptionem hi sunt in regno Ipsius spirituali. 1 Causa est, quia bonum amoris correspondet igni inde ignis in spirituali sensu est amor, et bonum fidei correspondet luci, et quoque lux in spirituali sensu est fides. 2 Quod appareat ante oculos, est quia interiora, quae sunt mentis, per oculos vident; ex bono amoris per oculum dextrum, et ex bono fidei per oculum sinistrum; 3 nam omnia quae sunt a dextra parte apud angelum, et quoque apud hominem, correspondent bono ex quo verum, et quae a sinistra vero quod ex bono; 4 bonum fidei est in sua essentia verum ex bono.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod Dominus appareat in caelo ut Sol, et quod sit Sol caeli (1053, 3636, 3643, 4060).

Quod Dominus appareat illis qui in regno caelesti, ubi regnat amor in Ipsum, ut Sol; et illis qui in regno spirituali, ubi regnat charitas erga proximum et fides, ut Luna (1521, 1529, 1530, 1531, 1837, 4696).

Quod Dominus ut Sol appareat ad mediam altitudinem ante oculum dextrum, ac ut Luna ante oculum sinistrum (1053, 1521, 1529, 1530, 1531, 3636, 3643, 4321, 5097, 7078, 7083, 7173, 7270, 8812, 10809).

Quod Dominus visus sit ut Sol, ac ut Luna (1531, 7173). Quod ipsum Divinum Domini sit longe supra Divinum Ipsius in caelo (7270, 8760).

2. [Swedenborg's footnote] Quod "ignis" in Verbo significet amorem in utroque sensu (934, 4906, 5215).

Quod ignis sacer seu caelestis significet Divinum Amorem (934, 6314, 6832).

Quod ignis infernalis amorem sui et mundi, et omnem concupiscentiam quae est illorum amorum (1861, 5071, 6314, 6832, 7575, 10747).

Quod amor sit ignis vitae, et quod ipsa vita actualiter inde sit (4096 [4906?] 5071, 6032, 6314).

Quod lux significet verum fidei (3395 [3195?] 3485, 3636, 3643, 3993, 4302, 4413, 4415, 9548, 9684).

3. [Swedenborg's footnote] Quod visus oculi sinistri correspondeat veris fidei, et quod visus oculi dextri bonis eorum (4410, 6923).

4. [Swedenborg's footnote] Quod quae a dextro latere hominis sunt, se referant ad bonum ex quo verum, et quae a sinistro ad verum ex bono (9495, 9604).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1531

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1531. Ut confirmarer in illo quod Dominus appareat angelis caelestibus ut Sol, et angelis spiritualibus ut Luna, ex Divina Domini Misericordia, aperiebatur mihi visus interior eo usque, et manifeste vidi Lunam splendentem, quae erat pluribus lunulis minoribus cincta, quarum lumen erat paene solare, secundum illa apud Esaiam,

Erit lux lunae sicut lux solis, 30:26;

sed solem non videre datum: luna antrorsum ad dextrum apparuit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.