From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #107

Study this Passage

  
/ 603  
  

107. Omne id correspondens est, quod in natura ex ordine Divino existit et subsistit. Ordinem Divinum facit Divinum bonum quod procedit a Domino; inchoat ab Ipso, procedit ab Ipso per caelos successive in mundum, ac in ultimis ibi terminatur. Quae secundum ordinem ibi sunt, correspondentiae sunt. Secundum ordinem ibi sunt omnia quae bona et perfecta sunt ad usum, nam omne bonum est bonum secundum usum; forma se refert ad verum, quia verum est forma boni. Inde est, quod omnia quae in universo mundo ac in mundi natura in ordine Divino sunt, se ad bonum et verum referant. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omnia in universo tam caelo quam mundo, quae secundum ordinem sunt, se referant ad bonum et verum (2451, 3165, 4390, 4409, 5232, 7256, 10122).

Et ad conjunctionem utriusque ut sint aliquid (10555).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5232

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5232. ‘Me et principem pistorum’: quod significet utrumque sensuale, constat a repraesentatione ‘principis pincernarum’, qui hic intelligitur per ‘me’, quod sit sensuale parti intellectuali subjectum in genere, de qua n. 5077, 5082; et ex repraesentatione ‘principis pistorum’ quod sit sensuale parti voluntariae subjectum in genere, de qua n. 5078, 5082; ita per ‘me et principem pistorum’ significatur utrumque sensuale; dicitur utrumque sensuale quia in homine, quae vitam ejus faciunt, sunt binae facultates, nempe voluntas et intellectus, ad quas se referunt omnia et singula quae in homine; quod binae facultates in homine sint quae constituunt vitam ejus, est quia duo sunt quae faciunt vitam in caelo, nempe bonum et verum; bonum se refert ad voluntatem, verum ad intellectum; inde patet quod duo sint quae faciunt hominem spiritualem, et consequenter illum beatum in altera vita, nempe charitas et fides; charitas enim est bonum, et fides est verum; et charitas se refert ad voluntatem, et fides ad intellectum;

[2] ad illa bina, nempe ad bonum et verum, etiam se referunt omnia et singula in natura, inde existunt et inde subsistunt; quod ad illa bina se referant, patet manifeste ex calore et luce; calor se refert ad bonum et lux ad verum, quapropter etiam calor spiritualis est bonum amoris, et lux spiritualis est verum fidei; cum omnia et singula in universa natura ad illa bina, nempe ad bonum et verum, se 1 referunt, et bonum repraesentatur in calore, et fides in luce, judicet quisque qualis homo est ex sola fide absque charitate, seu quod idem, ex solo intelligere verum absque velle bonum; annon similis est statui hiemis, quando lux splendet et usque omnia et singula torpent quia absque calore? Talis status est hominis qui in sola fide est et non in bono amoris; est in gelu et in tenebris, in gelu quia est contra bonum, in tenebris quia ex eo est contra verum; qui enim est contra bonum 2 , is quoque contra verum est, utcumque videatur sibi quod non sit, nam unum trahit in suam partem alterum; talis fit ejus status post mortem.

Footnotes:

1. referant

2. The Manuscript inserts est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.