From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #106

Study this Passage

  
/ 603  
  

106. Verbo, omnia quae existunt in natura, a minimo ad maximum ejus, correspondentiae sunt. 1 Quod correspondentiae sint, est quia mundus naturalis cum omnibus suis existit et subsistit a mundo spirituali, et uterque a Divino: dicitur quod etiam subsistat, quia omne subsistit a quo existit, subsistentia enim est perpetua existentia, et quia non aliquid subsistere potest a se, sed a priori se, ita a Primo; a quo itaque si separatur, prorsus perit et evanescit.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omnia quae in mundo et tribus ejus regnis correspondeant caelestibus quae in caelo, seu quod quae in naturali mundo illis quae in spirituali (1632, 1881, 2758, 2890-2893 [2760-2763?] 2897 [2987?]-3003, 3213-3227, 3483, 3624-3649 [3639?] 4044, 4053, 4116, 4366, 4939, 5116, 5377, 5428, 5477, 9280).

Quod per correspondentias conjungatur mundus naturalis cum mundo spirituali (8615).

Quod inde universa natura sit theatrum repraesentativum regni Domini (2758, 2999, 3000, 3483, 4938 [3518?] 4939, 8848, 9280).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4939

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4939. Semel cum elevatus essem in caelum, apparuit mihi sicut capite ibi essem, et corpore infra, at pedibus adhuc inferius; et inde perceptum quomodo superiora et inferiora apud hominem correspondent illis quae in Maximo Homine, et quomodo influit 1 unum in alterum, quod nempe caeleste quod est bonum amoris et primum ordinis, influat in spirituale quod est verum inde, et est secundum ordinis, et denique in naturale quod est tertium ordinis; inde patet quod naturalia sint instar pedum, quibus innituntur superiora; natura etiam est in qua terminatur illa 2 quae spiritualis mundi sunt, et quae caeli; inde est quod universa natura sit theatrum repraesentativum regni Domini, et quod singula ibi repraesentent, n. 2758, 3483; et quod natura ex influxu secundum illum ordinem subsistat, et quod absque 3 influxu illo ne quidem momento subsistere posset.

Footnotes:

1. influunt

2. illae, in the First Latin Edition

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.