From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #106

Study this Passage

  
/ 603  
  

106. Verbo, omnia quae existunt in natura, a minimo ad maximum ejus, correspondentiae sunt. 1 Quod correspondentiae sint, est quia mundus naturalis cum omnibus suis existit et subsistit a mundo spirituali, et uterque a Divino: dicitur quod etiam subsistat, quia omne subsistit a quo existit, subsistentia enim est perpetua existentia, et quia non aliquid subsistere potest a se, sed a priori se, ita a Primo; a quo itaque si separatur, prorsus perit et evanescit.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omnia quae in mundo et tribus ejus regnis correspondeant caelestibus quae in caelo, seu quod quae in naturali mundo illis quae in spirituali (1632, 1881, 2758, 2890-2893 [2760-2763?] 2897 [2987?]-3003, 3213-3227, 3483, 3624-3649 [3639?] 4044, 4053, 4116, 4366, 4939, 5116, 5377, 5428, 5477, 9280).

Quod per correspondentias conjungatur mundus naturalis cum mundo spirituali (8615).

Quod inde universa natura sit theatrum repraesentativum regni Domini (2758, 2999, 3000, 3483, 4938 [3518?] 4939, 8848, 9280).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4044

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4044. Repraesentationes non aliud sunt quam imagines spiritualium in naturalibus, et cum illa rite repraesentantur in his, tunc correspondent: at qui non novit quid spirituale est, sed solum quid naturale, is putare potest quod tales repraesentationes et inde correspondentiae non dari possent, diceret enim apud se, quomodo potest spirituale agere in materiale; sed si velit reflectere super illa quae in se quolibet momento fiunt, aliquam ideam illorum sibi poterit comparare, nempe quomodo voluntas potest agere in musculos corporis et sistere reales actiones, et quoque quomodo cogitatio potest agere in organa loquelae, movendo pulmones, tracheam, guttur, linguam, labia, et sistere loquelam, tum quomodo affectiones agere possint in faciem, et ibi sistere sui imagines, adeo ut inde sciat saepe alter quid cogitet et velit; haec possunt dare aliquam ideam repraesentationum et correspondentiarum; quia nunc talia sistuntur in homine, et quia non datur aliquid quod subsistere potest a se, sed ab alio, et hoc rursus ab alio, et demum a Primo, et id per nexum correspondentiarum, inde 1 possunt illi qui aliqua judicii extensione 2 gaudent, concludere quod inter hominem et caelum correspondentia sit, et porro quod inter caelum et Dominum, Qui Primus.

Footnotes:

1. The Manuscript has potest

2. The Manuscript has gaudet

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.