From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #106

Study this Passage

  
/ 603  
  

106. Verbo, omnia quae existunt in natura, a minimo ad maximum ejus, correspondentiae sunt. 1 Quod correspondentiae sint, est quia mundus naturalis cum omnibus suis existit et subsistit a mundo spirituali, et uterque a Divino: dicitur quod etiam subsistat, quia omne subsistit a quo existit, subsistentia enim est perpetua existentia, et quia non aliquid subsistere potest a se, sed a priori se, ita a Primo; a quo itaque si separatur, prorsus perit et evanescit.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omnia quae in mundo et tribus ejus regnis correspondeant caelestibus quae in caelo, seu quod quae in naturali mundo illis quae in spirituali (1632, 1881, 2758, 2890-2893 [2760-2763?] 2897 [2987?]-3003, 3213-3227, 3483, 3624-3649 [3639?] 4044, 4053, 4116, 4366, 4939, 5116, 5377, 5428, 5477, 9280).

Quod per correspondentias conjungatur mundus naturalis cum mundo spirituali (8615).

Quod inde universa natura sit theatrum repraesentativum regni Domini (2758, 2999, 3000, 3483, 4938 [3518?] 4939, 8848, 9280).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3624

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3624. De Correspondentia omnium Organorum et Membrorum tam interiorum quam exteriorum hominis, cum Maximo Homine, qui est Caelum 1

Mirabilia nunc referre et describere licet, quae, quantum scio, nondum alicui nota sunt et ne quidem in alicujus mentem venerunt, quod nempe universum caelum ita formatum sit ut correspondeat Domino, Ipsius Divino Humano; et quod homo ita formatus sit ut quoad omnia et singula apud cum, correspondeat caelo, et per caelum Domino; hoc est mysterium magnum quod nunc revelandum, de quo hic et ad finem capitum sequentium.

Footnotes:

1. Three earlier titles are deleted:
1. De Maximo Homine, et ejus correspondentia;
2. De Maximo Homine, et correspondentia omnium Partium corporis humani tam interiorumquam exteriorum cum illo;
3. De Correspondentia omnium Partium hominis cum Maximo Homine, qui est Caelum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.