From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #106

Study this Passage

  
/ 603  
  

106. Verbo, omnia quae existunt in natura, a minimo ad maximum ejus, correspondentiae sunt. 1 Quod correspondentiae sint, est quia mundus naturalis cum omnibus suis existit et subsistit a mundo spirituali, et uterque a Divino: dicitur quod etiam subsistat, quia omne subsistit a quo existit, subsistentia enim est perpetua existentia, et quia non aliquid subsistere potest a se, sed a priori se, ita a Primo; a quo itaque si separatur, prorsus perit et evanescit.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omnia quae in mundo et tribus ejus regnis correspondeant caelestibus quae in caelo, seu quod quae in naturali mundo illis quae in spirituali (1632, 1881, 2758, 2890-2893 [2760-2763?] 2897 [2987?]-3003, 3213-3227, 3483, 3624-3649 [3639?] 4044, 4053, 4116, 4366, 4939, 5116, 5377, 5428, 5477, 9280).

Quod per correspondentias conjungatur mundus naturalis cum mundo spirituali (8615).

Quod inde universa natura sit theatrum repraesentativum regni Domini (2758, 2999, 3000, 3483, 4938 [3518?] 4939, 8848, 9280).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2758

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2758. 1 Quod genuinus amor conjugialis sit caelum, repraesentatur regnis naturae, nam nihil in universa natura datur quod non aliquo modo repraesentat regnum Domini in communi, naturale enim omnem suam originem e regno spirituali ducit 2 ; quod absque origine se priore est, est nihil, non datur aliquod inconnexum a causa, ita a fine, quod inconnexum dilabitur momento, et fit nihil; inde nunc repraesentativa regni Domini in regnis naturae: amor conjugialis quod caelum, ex transformatione vermiculorum in nymphas seu 3 chrysallides, et sic in volatilia, patet, cum enim tempus eorum nuptiarum venit, quod est cum exuunt formam terrestrem, quae est eorum vermicularis, insigniuntur alis, ac fiunt volatilia, tuae elevantur in atmosphaeram, suum caelum; ibi inter se ludunt, conjugia agunt, ponunt ova, et succis e floribus nutriuntur; in pulchritudine etiam sua tunc sunt, alas enim habent coloribus aureis, argenteis, aliisque venuste discretis, decoratas: talia producit conjugia apud tam vilia animalcula.

Footnotes:

1Arcana Coelestia 2758 and 2759 were written and numbered in reverse order, but directions are inserted for their transposition.

2. The Manuscript has habet.

3. The Manuscript has et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.