From Swedenborg's Works

 

De Amore Conjugiali #200

Study this Passage

  
/ 535  
  

200. XV: Quod in Conjugio unius viri cum una uxore, inter quos est amor vere conjugialis, uxor fiat plus et plus uxor, et maritus plus et plus maritus. Quod Amor vere conjugialis plus et plus conjungat duos in unum hominem, videatur supra 177, 178; 1 et quia uxor fit uxor ex conjunctione et secundum illam cum marito, similiter maritus cum uxore; et quia amor vere conjugialis perstat in aeternum, sequitur, quod uxor fiat plus et plus uxor, ac maritus plus et plus maritus: ipsa causa est, quia in Conjugio amoris vere conjugialis uterque fit interior et interior homo, ille amor enim aperit interiora mentium illorum, et sicut haec aperiuntur, homo fit plus et plus homo, ac fieri plus homo apud uxorem est fieri plus uxor, et apud maritum est fieri plus maritus. Audivi ab angelis, quod uxor fiat plus et plus uxor sicut maritus fit plus et plus maritus, non autem ita vicissim; quia raro si usquam deest, quin casta uxor amet maritum, sed quod desit redamatio a marito; et quod haec desit propter non aliquam elevationem sapientiae, quae unice recipit amorem uxoris; de qua sapientia videatur 130, 163, 164, 165. Sed haec dixerunt de Conjugiis in terris.

Footnotes:

1. Prima editio: 178, 179;

  
/ 535  
  

From Swedenborg's Works

 

De Amore Conjugiali #177

Study this Passage

  
/ 535  
  

177. XVIII. Quod Conjuges secundum Conjunctiones supradictas fiant unus homo plus et plus. Haec coincidunt cum contentis Articuli VIti, ubi explicatum est, quod Conjunctio fiat a primis diebus conjugii successive; et quod apud illos, qui in Amore vere conjugiali sunt, penitius et penitius in aeternum, quae videantur: fiunt unus homo secundum incrementum Amoris conjugialis: et quia ille Amor in Coelis est genuinus ex coelesti et spirituali Angelorum vita, ideo duo Conjuges ibi vocantur duo, cum nominantur Maritus et Uxor, sed unus cum nominantur Angeli.

  
/ 535